Isaiah 58

[Clama, ne cesses,/ quasi tuba exalta vocem tuam,/ et annuntia populo meo scelera eorum,/ et domui Jacob peccata eorum./ Me etenim de die in diem quærunt,/ et scire vias meas volunt,/ quasi gens quæ justitiam fecerit,/ et judicium Dei sui non dereliquerit./ Rogant me judicia justitiæ ;/ appropinquare Deo volunt./ Quare jejunavimus, et non aspexisti ;/ humiliavimus animas nostras, et nescisti ?/ Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra,/ et omnes debitores vestros repetitis./ Ecce ad lites et contentiones jejunatis,/ et percutitis pugno impie./ Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,/ ut audiatur in excelso clamor vester./ Numquid tale est jejunium quod elegi,/ per diem affligere hominem animam suam ?/ numquid contorquere quasi circulum caput suum,/ et saccum et cinerem sternere ?/ numquid istud vocabis jejunium,/ et diem acceptabilem Domino ?]\ [Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ?/ Dissolve colligationes impietatis,/ solve fasciculos deprimentes,/ dimitte eos qui confracti sunt liberos,/ et omne onus dirumpe ;/ frange esurienti panem tuum,/ et egenos vagosque induc in domum tuam ;/ cum videris nudum, operi eum,/ et carnem tuam ne despexeris./ Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ;/ et sanitas tua citius orietur,/ et anteibit faciem tuam justitia tua,/ et gloria Domini colliget te./ Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ;/ clamabis, et dicet : Ecce adsum./ Si abstuleris de medio tui catenam,/ et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ;/ 10 cum effuderis esurienti animam tuam,/ et animam afflictam repleveris,/ orietur in tenebris lux tua,/ et tenebræ tuæ erunt sicut meridies./ 11 Et requiem tibi dabit Dominus semper,/ et implebit splendoribus animam tuam,/ et ossa tua liberabit ;/ et eris quasi hortus irriguus,/ et sicut fons aquarum/ cujus non deficient aquæ./ 12 Et ædificabuntur in te deserta sæculorum,/ fundamenta generationis et generationis suscitabis ;/ et vocaberis ædificator sepium,/ avertens semitas in quietem./ 13 Si averteris a sabbato pedem tuum/ facere voluntatem tuam in die sancto meo,/ et vocaveris sabbatum delicatum,/ et sanctum Domini gloriosum,/ et glorificaveris eum dum non facis vias tuas,/ et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem :/ 14 tunc delectaberis super Domino,/ et sustollam te super altitudines terræ,/ et cibabo te hæreditate Jacob patris tui :/ os enim Domini locutum est.]
Copyright information for VulgCT