Isaiah 6

1In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. 2Seraphim stabant super illud : sex alæ uni, et sex alæ alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. 3Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ;/ plena est omnis terra gloria ejus.] 4Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. 5Et dixi : [Væ mihi, quia tacui,/ quia vir pollutus labiis ego sum,/ et in medio populi polluta labia habentis ego habito,/ et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.] 6Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, 7et tetigit os meum, et dixit : [Ecce tetigit hoc labia tua,/ et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.] 8Et audivi vocem Domini dicentis : [Quem mittam ?/ et quis ibit nobis ?] Et dixi : [Ecce ego, mitte me.] 9Et dixit : [Vade, et dices populo huic :/ Audite audientes, et nolite intelligere ;/ et videte visionem, et nolite cognoscere./ 10Excæca cor populi hujus,/ et aures ejus aggrava,/ et oculos ejus claude :/ ne forte videat oculis suis,/ et auribus suis audiat,/ et corde suo intelligat,/ et convertatur, et sanem eum.] 11Et dixi : [Usquequo, Domine ?] Et dixit : [Donec desolentur civitates absque habitatore,/ et domus sine homine,/ et terra relinquetur deserta./ 12Et longe faciet Dominus homines,/ et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ./ 13Et adhuc in ea decimatio,/ et convertetur, et erit in ostensionem/ sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos ;/ semen sanctum erit id quod steterit in ea.]
Copyright information for VulgCT