Isaiah 60

[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,/ et gloria Domini super te orta est./ Quia ecce tenebræ operient terram,/ et caligo populos ;/ super te autem orietur Dominus,/ et gloria ejus in te videbitur./ Et ambulabunt gentes in lumine tuo,/ et reges in splendore ortus tui./ Leva in circuitu oculos tuos, et vide :/ omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ;/ filii tui de longe venient/ et filiæ tuæ de latere surgent./ Tunc videbis, et afflues ;/ mirabitur et dilatabitur cor tuum :/ quando conversa fuerit ad te multitudo maris ;/ fortitudo gentium venerit tibi./ Inundatio camelorum operiet te,/ dromedarii Madian et Epha ;/ omnes de Saba venient,/ aurum et thus deferentes,/ et laudem Domino annuntiantes./ Omne pecus Cedar congregabitur tibi ;/ arietes Nabaioth ministrabunt tibi :/ offerentur super placabili altari meo,/ et domum majestatis meæ glorificabo./ Qui sunt isti qui ut nubes volant,/ et quasi columbæ ad fenestras suas ?/ Me enim insulæ exspectant,/ et naves maris in principio,/ ut adducam filios tuos de longe ;/ argentum eorum, et aurum eorum cum eis,/ nomini Domini Dei tui,/ et Sancto Israël, quia glorificavit te./ 10 Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos,/ et reges eorum ministrabunt tibi ;/ in indignatione enim mea percussi te,/ et in reconciliatione mea misertus sum tui./ 11 Et aperientur portæ tuæ jugiter ;/ die ac nocte non claudentur,/ ut afferatur ad te fortitudo gentium,/ et reges earum adducantur./ 12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,/ et gentes solitudine vastabuntur./ 13 Gloria Libani ad te veniet,/ abies, et buxus, et pinus simul/ ad ornandum locum sanctificationis meæ ;/ et locum pedum meorum glorificabo./ 14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,/ et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi :/ et vocabunt te civitatem Domini,/ Sion Sancti Israël./ 15 Pro eo quod fuisti derelicta/ et odio habita,/ et non erat qui per te transiret :/ ponam te in superbiam sæculorum,/ gaudium in generationem et generationem :/ 16 et suges lac gentium,/ et mamilla regum lactaberis ;/ et scies quia ego Dominus salvans te,/ et redemptor tuus, Fortis Jacob./ 17 Pro ære afferam aurum,/ et pro ferro afferam argentum,/ et pro lignis æs,/ et pro lapidibus ferrum :/ et ponam visitationem tuam pacem,/ et præpositos tuos justitiam./ 18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua ;/ vastitas et contritio in terminis tuis :/ et occupabit salus muros tuos,/ et portas tuas laudatio./ 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,/ nec splendor lunæ illuminabit te :/ sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,/ et Deus tuus in gloriam tuam./ 20 Non occidet ultra sol tuus,/ et luna tua non minuetur,/ quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,/ et complebuntur dies luctus tui./ 21 Populus autem tuus omnes justi ;/ in perpetuum hæreditabunt terram :/ germen plantationis meæ,/ opus manus meæ ad glorificandum./ 22 Minimus erit in mille,/ et parvulus in gentem fortissimam./ Ego Dominus in tempore ejus/ subito faciam istud.]
Copyright information for VulgCT