Isaiah 61

1[Spiritus Domini super me,/ eo quod unxerit Dominus me ;/ ad annuntiandum mansuetis misit me,/ ut mederer contritis corde,/ et prædicarem captivis indulgentiam,/ et clausis apertionem ;/ 2ut prædicarem annum placabilem Domino,/ et diem ultionis Deo nostro ;/ ut consolarer omnes lugentes,/ 3ut ponerem lugentibus Sion,/ et darem eis coronam pro cinere,/ oleum gaudii pro luctu,/ pallium laudis pro spiritu mœroris ;/ et vocabuntur in ea fortes justitiæ,/ plantatio Domini ad glorificandum./ 4Et ædificabunt deserta a sæculo,/ et ruinas antiquas erigent,/ et instaurabunt civitates desertas,/ dissipatas in generationem et generationem./ 5Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra,/ et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt./ 6Vos autem sacerdotes Domini vocabimini :/ Ministri Dei nostri, dicetur vobis,/ fortitudinem gentium comedetis,/ et in gloria earum superbietis./ 7Pro confusione vestra duplici et rubore,/ laudabunt partem suam ;/ propter hoc in terra sua duplicia possidebunt,/ lætitia sempiterna erit eis./ 8Quia ego Dominus diligens judicium,/ et odio habens rapinam in holocausto ;/ et dabo opus eorum in veritate,/ et fœdus perpetuum feriam eis./ 9Et scient in gentibus semen eorum,/ et germen eorum in medio populorum ;/ omnes qui viderint eos cognoscent illos,/ quia isti sunt semen cui benedixit Dominus./ 10Gaudens gaudebo in Domino,/ et exsultabit anima mea in Deo meo,/ quia induit me vestimentis salutis,/ et indumento justitiæ circumdedit me,/ quasi sponsum decoratum corona,/ et quasi sponsam ornatam monilibus suis./ 11Sicut enim terra profert germen suum,/ et sicut hortus semen suum germinat,/ sic Dominus Deus germinabit justitiam/ et laudem coram universis gentibus.]
Copyright information for VulgCT