Isaiah 62

[Propter Sion non tacebo,/ et propter Jerusalem non quiescam,/ donec egrediatur ut splendor justus ejus,/ et salvator ejus ut lampas accendatur./ Et videbunt gentes justum tuum,/ et cuncti reges inclytum tuum ;/ et vocabitur tibi nomen novum,/ quod os Domini nominabit./ Et eris corona gloriæ in manu Domini,/ et diadema regni in manu Dei tui./ Non vocaberis ultra Derelicta,/ et terra tua non vocabitur amplius Desolata ;/ sed vocaberis, Voluntas mea in ea,/ et terra tua Inhabitata,/ quia complacuit Domino in te,/ et terra tua inhabitabitur./ Habitabit enim juvenis cum virgine,/ et habitabunt in te filii tui ;/ et gaudebit sponsus super sponsam,/ et gaudebit super te Deus tuus./ Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ;/ tota die et tota nocte/ in perpetuum non tacebunt./ Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,/ et ne detis silentium ei,/ donec stabiliat et donec ponat Jerusalem/ laudem in terra./ Juravit Dominus in dextera sua,/ et in brachio fortitudinis suæ :/ Si dedero triticum tuum ultra/ cibum inimicis tuis ;/ et si biberint filii alieni vinum tuum/ in quo laborasti./ Quia qui congregant illud, comedent,/ et laudabunt Dominum ;/ et qui comportant illud, bibent/ in atriis sanctis meis./ 10 Transite, transite per portas,/ præparate viam populo :/ planum facite iter, eligite lapides,/ et elevate signum ad populos./ 11 Ecce Dominus auditum fecit/ in extremis terræ :/ Dicite filiæ Sion :/ Ecce Salvator tuus venit ;/ ecce merces ejus cum eo,/ et opus ejus coram illo./ 12 Et vocabunt eos, Populus sanctus,/ redempti a Domino ;/ tu autem vocaberis, Quæsita civitas,/ et non Derelicta.]
Copyright information for VulgCT