Isaiah 63

[Quis est iste, qui venit de Edom,/ tinctis vestibus de Bosra ?/ iste formosus in stola sua,/ gradiens in multitudine fortitudinis suæ ?/ Ego qui loquor justitiam,/ et propugnator sum ad salvandum./ Quare ergo rubrum est indumentum tuum,/ et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?/ Torcular calcavi solus,/ et de gentibus non est vir mecum ;/ calcavi eos in furore meo,/ et conculcavi eos in ira mea :/ et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,/ et omnia indumenta mea inquinavi./ Dies enim ultionis in corde meo ;/ annus redemptionis meæ venit./ Circumspexi, et non erat auxiliator ;/ quæsivi, et non fuit qui adjuvaret :/ et salvavit mihi brachium meum,/ et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi./ Et conculcavi populos in furore meo,/ et inebriavi eos in indignatione mea,/ et detraxi in terram virtutem eorum.]\ [Miserationum Domini recordabor ;/ laudem Domini/ super omnibus quæ reddidit nobis Dominus,/ et super multitudinem bonorum domui Israël,/ quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam,/ et secundum multitudinem misericordiarum suarum./ Et dixit : Verumtamen populus meus est,/ filii non negantes ;/ et factus est eis salvator./ In omni tribulatione eorum non est tribulatus,/ et angelus faciei ejus salvavit eos :/ in dilectione sua et in indulgentia sua/ ipse redemit eos,/ et portavit eos, et elevavit eos/ cunctis diebus sæculi./ 10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,/ et afflixerunt spiritum Sancti ejus :/ et conversus est eis in inimicum,/ et ipse debellavit eos./ 11 Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui./ Ubi est qui eduxit eos de mari/ cum pastoribus gregis sui ?/ Ubi est qui posuit in medio ejus/ spiritum Sancti sui ;/ 12 qui eduxit ad dexteram Moysen,/ brachio majestatis suæ ;/ qui scidit aquas ante eos,/ ut faceret sibi nomen sempiternum ;/ 13 qui eduxit eos per abyssos,/ quasi equum in deserto/ non impingentem ?/ 14 Quasi animal in campo descendens,/ spiritus Domini ductor ejus fuit./ Sic adduxisti populum tuum,/ ut faceres tibi nomen gloriæ./ 15 Attende de cælo, et vide/ de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ./ Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,/ multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ?/ Super me continuerunt se./ 16 Tu enim pater noster :/ et Abraham nescivit nos,/ et Israël ignoravit nos :/ tu, Domine, pater noster,/ redemptor noster, a sæculo nomen tuum./ 17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ;/ indurasti cor nostrum ne timeremus te ?/ Convertere propter servos tuos,/ tribus hæreditatis tuæ./ 18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum :/ hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam./ 19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,/ neque invocaretur nomen tuum super nos.]
Copyright information for VulgCT