Isaiah 64

1[Utinam dirumperes cælos, et descenderes ;/ a facie tua montes defluerent ;/ 2sicut exustio ignis tabescerent,/ aquæ arderent igni :/ ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ;/ a facie tua gentes turbarentur./ 3Cum feceris mirabilia, non sustinebimus ;/ descendisti, et a facie tua montes defluxerunt./ 4A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt ;/ oculus non vidit, Deus, absque te,/ quæ præparasti exspectantibus te./ 5Occurristi lætanti, et facienti justitiam ;/ in viis tuis recordabuntur tui./ Ecce tu iratus es, et peccavimus ;/ in ipsis fuimus semper, et salvabimur./ 6Et facti sumus ut immundus omnes nos,/ et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ ;/ et cecidimus quasi folium universi,/ et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos./ 7Non est qui invocet nomen tuum ;/ qui consurgat, et teneat te./ Abscondisti faciem tuam a nobis,/ et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ./ 8Et nunc, Domine, pater noster es tu,/ nos vero lutum ;/ et fictor noster tu,/ et opera manuum tuarum omnes nos./ 9Ne irascaris, Domine, satis,/ et ne ultra memineris iniquitatis nostræ ;/ ecce, respice, populus tuus omnes nos./ 10Civitas Sancti tui facta est deserta,/ Sion deserta facta est,/ Jerusalem desolata est./ 11Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ,/ ubi laudaverunt te patres nostri,/ facta est in exustionem ignis,/ et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas./ 12Numquid super his continebis te, Domine ;/ tacebis, et affliges nos vehementer ?]
Copyright information for VulgCT