Isaiah 65

1[Quæsierunt me qui ante non interrogabant ;/ invenerunt qui non quæsierunt me./ Dixi : Ecce ego, ecce ego,/ ad gentem quæ non invocabat nomen meum./ 2Expandi manus meas tota die/ ad populum incredulum,/ qui graditur in via non bona/ post cogitationes suas./ 3Populus qui ad iracundiam provocat me/ ante faciem meam semper ;/ qui immolant in hortis,/ et sacrificant super lateres ;/ 4qui habitant in sepulchris,/ et in delubris idolorum dormiunt ;/ qui comedunt carnem suillam,/ et jus profanum in vasis eorum ;/ 5qui dicunt : Recede a me,/ non appropinques mihi, quia immundus es./ Isti fumus erunt in furore meo,/ ignis ardens tota die./ 6Ecce scriptum est coram me :/ Non tacebo, sed reddam,/ et retribuam in sinum eorum./ 7Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul,/ dicit Dominus ;/ qui sacrificaverunt super montes,/ et super colles exprobraverunt mihi ;/ et remetiar opus eorum primum/ in sinu eorum./ 8Hæc dicit Dominus :/ Quomodo si inveniatur granum in botro,/ et dicatur : Ne dissipes illud,/ quoniam benedictio est :/ sic faciam propter servos meos,/ ut non disperdam totum./ 9Et educam de Jacob semen,/ et de Juda possidentem montes meos ;/ et hæreditabunt eam electi mei,/ et servi mei habitabunt ibi./ 10Et erunt campestria in caulas gregum,/ et vallis Achor in cubile armentorum,/ populo meo qui requisierunt me./ 11Et vos qui dereliquistis Dominum,/ qui obliti estis montem sanctum meum,/ qui ponitis fortunæ mensam,/ et libatis super eam :/ 12numerabo vos in gladio,/ et omnes in cæde corruetis :/ pro eo quod vocavi, et non respondistis ;/ locutus sum, et non audistis ;/ et faciebatis malum in oculis meis,/ et quæ nolui elegistis./ 13Propter hoc hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce servi mei comedent,/ et vos esurietis ;/ ecce servi mei bibent,/ et vos sitietis ;/ 14ecce servi mei lætabuntur,/ et vos confundemini ;/ ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,/ et vos clamabitis præ dolore cordis,/ et præ contritione spiritus ululabitis,/ 15et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ;/ et interficiet te Dominus Deus,/ et servos suos vocabit nomine alio :/ 16in quo qui benedictus est super terram/ benedicetur in Deo, amen,/ et qui jurat in terra/ jurabit in Deo, amen :/ quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,/ et quia absconditæ sunt ab oculis meis./ 17Ecce enim ego creo cælos novos,/ et terram novam ;/ et non erunt in memoria priora,/ et non ascendent super cor./ 18Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum/ in his quæ ego creo :/ quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,/ et populum ejus gaudium./ 19Et exsultabo in Jerusalem,/ et gaudebo in populo meo,/ et non audietur in eo ultra/ vox fletus et vox clamoris./ 20Non erit ibi amplius infans dierum,/ et senex qui non impleat dies suos,/ quoniam puer centum annorum morietur,/ et peccator centum annorum maledictus erit./ 21Et ædificabunt domos, et habitabunt ;/ et plantabunt vineas, et comedent fructus earum./ 22Non ædificabunt, et alius habitabit ;/ non plantabunt, et alius comedet :/ secundum enim dies ligni erunt dies populi mei,/ et opera manuum eorum inveterabunt./ 23Electi mei non laborabunt frustra,/ neque generabunt in conturbatione,/ quia semen benedictorum Domini est,/ et nepotes eorum cum eis./ 24Eritque antequam clament, ego exaudiam ;/ adhuc illis loquentibus, ego audiam./ 25Lupus et agnus pascentur simul,/ leo et bos comedent paleas,/ et serpenti pulvis panis ejus./ Non nocebunt, neque occident/ in omni monte sancto meo, dicit Dominus.]
Copyright information for VulgCT