Isaiah 66

[Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea,/ terra autem scabellum pedum meorum./ Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ?/ et quis est iste locus quietis meæ ?/ Omnia hæc manus mea fecit,/ et facta sunt universa ista,/ dicit Dominus ;/ ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,/ et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?/ Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ;/ qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ;/ qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ;/ qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo./ Hæc omnia elegerunt in viis suis,/ et in abominationibus suis anima eorum delectata est./ Unde et ego eligam illusiones eorum,/ et quæ timebant adducam eis ;/ quia vocavi, et non erat qui responderet ;/ locutus sum, et non audierunt ;/ feceruntque malum in oculis meis,/ et quæ nolui elegerunt./ Audite verbum Domini,/ qui tremitis ad verbum ejus./ Dixerunt fratres vestri odientes vos,/ et abjicientes propter nomen meum :/ Glorificetur Dominus,/ et videbimus in lætitia vestra ;/ ipsi autem confundentur./ Vox populi de civitate,/ vox de templo,/ vox Domini/ reddentis retributionem inimicis suis./ Antequam parturiret, peperit ;/ antequam veniret partus ejus,/ peperit masculum./ Quis audivit umquam tale ?/ et quis vidit huic simile ?/ numquid parturiet terra in die una,/ aut parietur gens simul,/ quia parturivit et peperit/ Sion filios suos ?/ Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ?/ dicit Dominus./ Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?/ ait Dominus Deus tuus./ 10 Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea,/ omnes qui diligitis eam ;/ gaudete cum ea gaudio,/ universi qui lugetis super eam :/ 11 ut sugatis et repleamini/ ab ubere consolationis ejus ;/ ut mulgeatis et deliciis affluatis/ ab omnimoda gloria ejus./ 12 Quia hæc dicit Dominus :/ Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,/ et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,/ quam sugetis :/ ad ubera portabimini,/ et super genua blandientur vobis./ 13 Quomodo si cui mater blandiatur,/ ita ego consolabor vos,/ et in Jerusalem consolabimini./ 14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum,/ et ossa vestra quasi herba germinabunt :/ et cognoscetur manus Domini servis ejus,/ et indignabitur inimicis suis./ 15 Quia ecce Dominus in igne veniet,/ et quasi turbo quadrigæ ejus,/ reddere in indignatione furorem suum/ et increpationem suam in flamma ignis :/ 16 quia in igne Dominus dijudicabit,/ et in gladio suo ad omnem carnem ;/ et multiplicabuntur interfecti a Domino,/ 17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis/ post januam intrinsecus,/ qui comedebant carnem suillam,/ et abominationem et murem :/ simul consumentur, dicit Dominus./ 18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum/ venio ut congregem,/ cum omnibus gentibus et linguis :/ et venient, et videbunt gloriam meam./ 19 Et ponam in eis signum,/ et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes/ in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ;/ in Italiam et Græciam,/ ad insulas longe,/ ad eos qui non audierunt de me,/ et non viderunt gloriam meam./ Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;/ 20 et adducent omnes fratres vestros/ de cunctis gentibus/ donum Domino,/ in equis, et in quadrigis, et in lecticis,/ et in mulis, et in carrucis,/ ad montem sanctum meum/ Jerusalem, dicit Dominus :/ quomodo si inferant filii Israël munus/ in vase mundo in domum Domini./ 21 Et assumam ex eis/ in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus./ 22 Quia sicut cæli novi et terra nova,/ quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus,/ sic stabit semen vestrum et nomen vestrum./ 23 Et erit mensis ex mense,/ et sabbatum ex sabbato :/ veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,/ dicit Dominus./ 24 Et egredientur, et videbunt cadavera/ virorum qui prævaricati sunt in me ;/ vermis eorum non morietur,/ et ignis eorum non extinguetur :/ et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.]
Copyright information for VulgCT