Isaiah 7

Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam : et non potuerunt debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis ; et dices ad eum : [Vide ut sileas ; noli timere,/ et cor tuum ne formidet/ a duabus caudis titionum fumigantium istorum,/ in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ;/ eo quod consilium inierit contra te Syria in malum,/ Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes :/ Ascendamus ad Judam,/ et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos,/ et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel./ Hæc dicit Dominus Deus :/ Non stabit, et non erit istud ;/ sed caput Syriæ Damascus,/ et caput Damasci Rasin ;/ et adhuc sexaginta et quinque anni,/ et desinet Ephraim esse populus ;/ et caput Ephraim Samaria,/ et caput Samariæ filius Romeliæ./ Si non credideritis, non permanebitis.] 10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens : 11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. 12 Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum. 13 Et dixit : [Audite ergo, domus David./ Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,/ quia molesti estis et Deo meo ?/ 14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum :/ ecce virgo concipiet, et pariet filium,/ et vocabitur nomen ejus Emmanuel./ 15 Butyrum et mel comedet,/ ut sciat reprobare malum, et eligere bonum./ 16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,/ derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum./ 17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum,/ et super domum patris tui,/ dies qui non venerunt/ a diebus separationis Ephraim a Juda,/ cum rege Assyriorum./ 18 Et erit in die illa : sibilabit Dominus/ muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti,/ et api quæ est in terra Assur ;/ 19 et venient, et requiescent omnes/ in torrentibus vallium,/ et in cavernis petrarum,/ et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus./ 20 In die illa radet Dominus/ in novacula conducta in his qui trans flumen sunt,/ in rege Assyriorum,/ caput et pilos pedum,/ et barbam universam./ 21 Et erit in die illa :/ nutriet homo vaccam boum, et duas oves,/ 22 et præ ubertate lactis/ comedet butyrum ;/ butyrum enim et mel manducabit/ omnis qui relictus fuerit in medio terræ./ 23 Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerint/ mille vites, mille argenteis,/ in spinas et in vepres erunt./ 24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc :/ vepres enim et spinæ erunt in universa terra./ 25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur,/ non veniet illuc terror spinarum et veprium :/ et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.]
Copyright information for VulgCT