Isaiah 8

Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prædare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ : et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina prædari : quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.\ Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens : [Pro eo quod abjecit populus iste/ aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio,/ et assumpsit magis Rasin,/ et filium Romeliæ :/ propter hoc ecce Dominus adducet super eos/ aquas fluminis fortes et multas,/ regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,/ et ascendet super omnes rivos ejus,/ et fluet super universas ripas ejus ;/ et ibit per Judam, inundans, et transiens :/ usque ad collum veniet./ Et erit extensio alarum ejus/ implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !/ Congregamini, populi, et vincimini ;/ et audite, universæ procul terræ :/ confortamini, et vincimini ;/ accingite vos, et vincimini./ 10 Inite consilium, et dissipabitur ;/ loquimini verbum, et non fiet :/ quia nobiscum Deus./ 11 Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,/ ne irem in via populi hujus, dicens :/ 12 Non dicatis : Conjuratio ;/ omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est :/ et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis./ 13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ;/ ipse pavor vester, et ipse terror vester :/ 14 et erit vobis in sanctificationem ;/ in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,/ duabus domibus Israël ;/ in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem./ 15 Et offendent ex eis plurimi,/ et cadent, et conterentur,/ et irretientur, et capientur./ 16 Liga testimonium,/ signa legem in discipulis meis./ 17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam/ a domo Jacob, et præstolabor eum./ 18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus/ in signum, et in portentum Israël/ a Domino exercituum,/ qui habitat in monte Sion :/ 19 et cum dixerint ad vos :/ Quærite a pythonibus/ et a divinis qui strident in incantationibus suis :/ numquid non populus a Deo suo requiret,/ pro vivis a mortuis ?/ 20 ad legem magis et ad testimonium./ Quod si non dixerint juxta verbum hoc,/ non erit eis matutina lux./ 21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet ;/ et cum esurierit, irascetur./ Et maledicet regi suo, et Deo suo,/ et suscipiet sursum,/ 22 et ad terram intuebitur ;/ et ecce tribulatio et tenebræ,/ dissolutio et angustia,/ et caligo persequens,/ et non poterit avolare de angustia sua.]
Copyright information for VulgCT