Isaiah 9

1[Primo tempore alleviata est/ terra Zabulon et terra Nephthali :/ et novissimo aggravata est via maris/ trans Jordanem Galilææ gentium./ 2Populus qui ambulabat in tenebris,/ vidit lucem magnam ;/ habitantibus in regione umbræ mortis,/ lux orta est eis./ 3Multiplicasti gentem,/ et non magnificasti lætitiam./ Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ;/ sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia./ 4Jugum enim oneris ejus,/ et virgam humeri ejus,/ et sceptrum exactoris ejus/ superasti, sicut in die Madian./ 5Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,/ et vestimentum mistum sanguine,/ erit in combustionem,/ et cibus ignis./ 6Parvulus enim natus est nobis,/ et filius datus est nobis,/ et factus est principatus super humerum ejus :/ et vocabitur nomen ejus,/ Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,/ Pater futuri sæculi, Princeps pacis./ 7Multiplicabitur ejus imperium,/ et pacis non erit finis ;/ super solium David, et super regnum ejus sedebit,/ ut confirmet illud et corroboret/ in judicio et justitia,/ amodo et usque in sempiternum :/ zelus Domini exercituum faciet hoc.]\ 8[Verbum misit Dominus in Jacob,/ et cecidit in Israël./ 9Et sciet omnis populus Ephraim,/ et habitantes Samariam,/ in superbia et magnitudine cordis dicentes :/ 10Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ;/ sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus./ 11Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,/ et inimicos ejus in tumultum vertet./ 12Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ;/ et devorabunt Israël toto ore./ In omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta./ 13Et populus non est reversus ad percutientem se,/ et Dominum exercituum non inquisierunt./ 14Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam,/ incurvantem et refrenantem, die una./ 15Longævus et honorabilis, ipse est caput ;/ et propheta docens mendacium, ipse est cauda./ 16Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ;/ et qui beatificantur, præcipitati./ 17Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus,/ et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur :/ quia omnis hypocrita est et nequam,/ et universum os locutum est stultitiam ;/ in omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta./ 18Succensa est enim quasi ignis impietas :/ veprem et spinam vorabit,/ et succendetur in densitate saltus,/ et convolvetur superbia fumi./ 19In ira Domini exercituum conturbata est terra,/ et erit populus quasi esca ignis ;/ vir fratri suo non parcet./ 20Et declinabit ad dexteram, et esuriet ;/ et comedet ad sinistram, et non saturabitur ;/ unusquisque carnem brachii sui vorabit :/ Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ;/ simul ipsi contra Judam./ 21In omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta.]
Copyright information for VulgCT