Jeremiah 10

[Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël./ Hæc dicit Dominus :/ Juxta vias gentium nolite discere,/ et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,/ quia leges populorum vanæ sunt./ Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :/ argento et auro decoravit illud :/ clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :/ in similitudinem palmæ fabricata sunt,/ et non loquentur :/ portata tollentur,/ quia incedere non valent./ Nolite ergo timere ea,/ quia nec male possunt facere, nec bene./ Non est similis tui, Domine :/ magnus es tu,/ et magnum nomen tuum in fortitudine./ Quis non timebit te, o Rex gentium ?/ tuum est enim decus :/ inter cunctos sapientes gentium,/ et in universis regnis eorum,/ nullus est similis tui./ Pariter insipientes et fatui probabuntur :/ doctrina vanitatis eorum lignum est./ Argentum involutum de Tharsis affertur,/ et aurum de Ophaz :/ opus artificis et manus ærarii./ Hyacinthus et purpura indumentum eorum :/ opus artificum universa hæc./ 10 Dominus autem Deus verus est,/ ipse Deus vivens,/ et rex sempiternus./ Ab indignatione ejus commovebitur terra,/ et non sustinebunt gentes comminationem ejus./ 11 Sic ergo dicetis eis :/ Dii qui cælos et terram non fecerunt,/ pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !/ 12 Qui facit terram in fortitudine sua,/ præparat orbem in sapientia sua,/ et prudentia sua extendit cælos :/ 13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo,/ et elevat nebulas ab extremitatibus terræ :/ fulgura in pluviam facit,/ et educit ventum de thesauris suis./ 14 Stultus factus est omnis homo a scientia :/ confusus est artifex omnis in sculptili,/ quoniam falsum est quod conflavit,/ et non est spiritus in eis./ 15 Vana sunt, et opus risu dignum :/ in tempore visitationis suæ peribunt./ 16 Non est his similis pars Jacob :/ qui enim formavit omnia, ipse est,/ et Israël virga hæreditatis ejus :/ Dominus exercituum nomen illi./ 17 Congrega de terra confusionem tuam,/ quæ habitas in obsidione :/ 18 quia hæc dicit Dominus :/ Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice,/ et tribulabo eos ita ut inveniantur./ 19 Væ mihi super contritione mea :/ pessima plaga mea./ Ego autem dixi :/ Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam./ 20 Tabernaculum meum vastatum est ;/ omnes funiculi mei dirupti sunt :/ filii mei exierunt a me, et non subsistunt./ Non est qui extendat ultra tentorium meum,/ et erigat pelles meas./ 21 Quia stulte egerunt pastores,/ et Dominum non quæsierunt :/ propterea non intellexerunt,/ et omnis grex eorum dispersus est./ 22 Vox auditionis ecce venit,/ et commotio magna de terra aquilonis :/ ut ponat civitates Juda solitudinem,/ et habitaculum draconum./ 23 Scio, Domine,/ quia non est hominis via ejus,/ nec viri est ut ambulet,/ et dirigat gressus suos./ 24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio,/ et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me./ 25 Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te,/ et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt :/ quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum,/ et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]
Copyright information for VulgCT