Jeremiah 11

Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens : [Audite verba pacti hujus,/ et loquimini ad viros Juda,/ et ad habitatores Jerusalem,/ et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus Israël :/ Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus/ quod præcepi patribus vestris,/ in die qua eduxi eos de terra Ægypti,/ de fornace ferrea, dicens :/ Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis,/ et eritis mihi in populum,/ et ego ero vobis in Deum :/ ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,/ daturum me eis terram fluentem lacte et melle,/ sicut est dies hæc.] Et respondi, et dixi : Amen, Domine. Et dixit Dominus ad me : [Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda,/ et foris Jerusalem, dicens :/ Audite verba pacti hujus, et facite illa,/ quia contestans contestatus sum patres vestros,/ in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc :/ mane consurgens contestatus sum,/ et dixi : Audite vocem meam./ Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,/ sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali :/ et induxi super eos omnia verba pacti hujus/ quod præcepi ut facerent,/ et non fecerunt.] Et dixit Dominus ad me : [Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem./ 10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,/ qui noluerunt audire verba mea :/ et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis :/ irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum/ quod pepigi cum patribus eorum./ 11 Quam ob rem hæc dicit Dominus :/ Ecce ego inducam super eos mala/ de quibus exire non poterunt :/ et clamabunt ad me, et non exaudiam eos./ 12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem,/ et clamabunt ad deos quibus libant,/ et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum./ 13 Secundum numerum enim civitatum tuarum/ erant dii tui, Juda :/ et secundum numerum viarum Jerusalem,/ posuisti aras confusionis,/ aras ad libandum Baalim./ 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc,/ et ne assumas pro eis laudem et orationem,/ quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me,/ in tempore afflictionis eorum./ 15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ?/ numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas,/ in quibus gloriata es ?/ 16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam,/ vocavit Dominus nomen tuum :/ ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea,/ et combusta sunt fruteta ejus./ 17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te,/ locutus est super te malum,/ pro malis domus Israël, et domus Juda,/ quæ fecerunt sibi ad irritandum me,/ libantes Baalim.]\ 18 [Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi :/ tunc ostendisti mihi studia eorum./ 19 Et ego quasi agnus mansuetus,/ qui portatur ad victimam :/ et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes :/ Mittamus lignum in panem ejus,/ et eradamus eum de terra viventium,/ et nomen ejus non memoretur amplius./ 20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste,/ et probas renes et corda,/ videam ultionem tuam ex eis :/ tibi enim revelavi causam meam./ 21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth,/ qui quærunt animam tuam, et dicunt :/ Non prophetabis in nomine Domini,/ et non morieris in manibus nostris :/ 22 propterea hæc dicit Dominus exercituum :/ Ecce ego visitabo super eos :/ juvenes morientur in gladio ;/ filii eorum et filiæ eorum morientur in fame./ 23 Et reliquiæ non erunt ex eis :/ inducam enim malum super viros Anathoth,/ annum visitationis eorum.]
Copyright information for VulgCT