Jeremiah 12

[Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum :/ verumtamen justa loquar ad te :/ Quare via impiorum prosperatur ;/ bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt ?/ Plantasti eos, et radicem miserunt :/ proficiunt, et faciunt fructum :/ prope es tu ori eorum,/ et longe a renibus eorum./ Et tu, Domine, nosti me, vidisti me,/ et probasti cor meum tecum./ Congrega eos quasi gregem ad victimam,/ et sanctifica eos in die occisionis./ Usquequo lugebit terra,/ et herba omnis regionis siccabitur,/ propter malitiam habitantium in ea ?/ Consumptum est animal, et volucre,/ quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra./ Si cum peditibus currens laborasti,/ quomodo contendere poteris cum equis ?/ cum autem in terra pacis securus fueris,/ quid facies in superbia Jordanis ?/ Nam et fratres tui, et domus patris tui,/ etiam ipsi pugnaverunt adversum te,/ et clamaverunt post te plena voce :/ ne credas eis,/ cum locuti fuerint tibi bona.]\ [Reliqui domum meam ;/ dimisi hæreditatem meam :/ dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus./ Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva :/ dedit contra me vocem, ideo odivi eam./ Numquid avis discolor hæreditas mea mihi ?/ numquid avis tincta per totum ?/ Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ :/ properate ad devorandum./ 10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam,/ conculcaverunt partem meam,/ dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis./ 11 Posuerunt eam in dissipationem,/ luxitque super me :/ desolatione desolata est omnis terra,/ quia nullus est qui recogitet corde./ 12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores,/ quia gladius Domini devorabit :/ ab extremo terræ usque ad extremum ejus,/ non est pax universæ carni./ 13 Seminaverunt triticum,/ et spinas messuerunt :/ hæreditatem acceperunt,/ et non eis proderit./ Confundemini a fructibus vestris/ propter iram furoris Domini./ 14 Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos,/ qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël :/ Ecce ego evellam eos de terra sua,/ et domum Juda evellam de medio eorum./ 15 Et cum evulsero eos, convertar,/ et miserebor eorum, et reducam eos :/ virum ad hæreditatem suam,/ et virum in terram suam./ 16 Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei,/ ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus !/ sicut docuerunt populum meum jurare in Baal,/ ædificabuntur in medio populi mei./ 17 Quod si non audierint,/ evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.]
Copyright information for VulgCT