Jeremiah 14

Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. [Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,/ et obscuratæ sunt in terra,/ et clamor Jerusalem ascendit./ Majores miserunt minores suos ad aquam :/ venerunt ad hauriendum./ Non invenerunt aquam :/ reportaverunt vasa sua vacua./ Confusi sunt, et afflicti,/ et operuerunt capita sua./ Propter terræ vastitatem,/ quia non venit pluvia in terram,/ confusi sunt agricolæ :/ operuerunt capita sua./ Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,/ quia non erat herba./ Et onagri steterunt in rupibus ;/ traxerunt ventum quasi dracones :/ defecerunt oculi eorum,/ quia non erat herba./ Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,/ fac propter nomen tuum :/ quoniam multæ sunt aversiones nostræ :/ tibi peccavimus./ Exspectatio Israël,/ salvator ejus in tempore tribulationis,/ quare quasi colonus futurus es in terra,/ et quasi viator declinans ad manendum ?/ quare futurus es velut vir vagus,/ ut fortis qui non potest salvare ?/ Tu autem in nobis es, Domine,/ et nomen tuum invocatum est super nos :/ ne derelinquas nos./ 10 Hæc dicit Dominus populo huic,/ qui dilexit movere pedes suos,/ et non quievit,/ et Domino non placuit :/ Nunc recordabitur iniquitatum eorum,/ et visitabit peccata eorum./ 11 Et dixit Dominus ad me :/ Noli orare pro populo isto in bonum./ 12 Cum jejunaverint,/ non exaudiam preces eorum,/ et si obtulerint holocautomata et victimas,/ non suscipiam ea :/ quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.] 13 Et dixi : [A, a, a, Domine Deus :/ prophetæ dicunt eis :/ Non videbitis gladium,/ et fames non erit in vobis :/ sed pacem veram dabit vobis in loco isto.] 14 Et dicit Dominus ad me : [Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo :/ non misi eos, et non præcepi eis,/ neque locutus sum ad eos./ Visionem mendacem, et divinationem,/ et fraudulentiam, et seductionem cordis sui,/ prophetant vobis./ 15 Idcirco hæc dicit Dominus/ de prophetis qui prophetant in nomine meo,/ quos ego non misi, dicentes :/ Gladius et fames non erit in terra hac :/ In gladio et fame consumentur prophetæ illi./ 16 Et populi quibus prophetant/ erunt projecti in viis Jerusalem/ præ fame et gladio,/ et non erit qui sepeliat eos :/ ipsi et uxores eorum,/ filii et filiæ eorum :/ et effundam super eos malum suum./ 17 Et dices ad eos verbum istud :/ Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem,/ et non taceant,/ quoniam contritione magna/ contrita est virgo filia populi mei,/ plaga pessima vehementer./ 18 Si egressus fuero ad agros,/ ecce occisi gladio :/ et si introiero in civitatem,/ ecce attenuati fame./ Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant./ 19 Numquid projiciens abjecisti Judam ?/ aut Sion abominata est anima tua ?/ quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ?/ Exspectavimus pacem,/ et non est bonum :/ et tempus curationis,/ et ecce turbatio./ 20 Cognovimus, Domine, impietates nostras,/ iniquitates patrum nostrorum,/ quia peccavimus tibi./ 21 Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum,/ neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ :/ recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum./ 22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ?/ aut cæli possunt dare imbres ?/ nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ?/ tu enim fecisti omnia hæc.]
Copyright information for VulgCT