Jeremiah 15

Et dixit Dominus ad me : [Si steterit Moyses et Samuel coram me,/ non est anima mea ad populum istum :/ ejice illos a facie mea, et egrediantur./ Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ?/ dices ad eos : Hæc dicit Dominus :/ Qui ad mortem, ad mortem,/ et qui ad gladium, ad gladium,/ et qui ad famem, ad famem,/ et qui ad captivitatem, ad captivitatem./ Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus :/ gladium ad occisionem,/ et canes ad lacerandum,/ et volatilia cæli et bestias terræ/ ad devorandum et dissipandum./ Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ,/ propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda,/ super omnibus quæ fecit in Jerusalem./ Quis enim miserebitur tui, Jerusalem,/ aut quis contristabitur pro te ?/ aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?/ Tu reliquisti me, dicit Dominus ;/ retrorsum abiisti :/ et extendam manum meam super te, et interficiam te :/ laboravi rogans./ Et dispergam eos ventilabro in portis terræ :/ interfeci et disperdidi populum meum,/ et tamen a viis suis non sunt reversi./ Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris :/ induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie :/ misi super civitates repente terrorem./ Infirmata est quæ peperit septem ;/ defecit anima ejus :/ occidit ei sol cum adhuc esset dies :/ confusa est, et erubuit :/ et residuos ejus in gladium dabo/ in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.]\ 10 [Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me,/ virum rixæ, virum discordiæ in universa terra ?/ Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam :/ omnes maledicunt mihi./ 11 Dicit Dominus : Si non reliquiæ tuæ in bonum,/ si non occurri tibi in tempore afflictionis,/ et in tempore tribulationis adversus inimicum./ 12 Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs ?/ 13 Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis,/ in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis./ 14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis,/ quia ignis succensus est in furore meo :/ super vos ardebit./ 15 Tu scis, Domine : recordare mei, et visita me,/ et tuere me ab his qui persequuntur me./ Noli in patientia tua suscipere me :/ scito quoniam sustinui propter te opprobrium./ 16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos :/ et factum est mihi verbum tuum in gaudium/ et in lætitiam cordis mei,/ quoniam invocatum est nomen tuum super me,/ Domine Deus exercituum./ 17 Non sedi in concilio ludentium,/ et gloriatus sum a facie manus tuæ :/ solus sedebam, quoniam comminatione replesti me./ 18 Quare factus est dolor meus perpetuus,/ et plaga mea desperabilis renuit curari ?/ facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium./ 19 Propter hoc hæc dicit Dominus :/ Si converteris, convertam te,/ et ante faciem meam stabis :/ et si separaveris pretiosum a vili,/ quasi os meum eris :/ convertentur ipsi ad te,/ et tu non converteris ad eos./ 20 Et dabo te populo huic in murum æreum fortem :/ et bellabunt adversum te, et non prævalebunt,/ quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus :/ 21 et liberabo te de manu pessimorum,/ et redimam te de manu fortium.]
Copyright information for VulgCT