Jeremiah 17

[Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo/ in ungue adamantino,/ exaratum super latitudinem cordis eorum,/ et in cornibus ararum eorum./ Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum,/ et lucorum suorum,/ lignorumque frondentium,/ in montibus excelsis,/ sacrificantes in agro :/ fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo ;/ excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis./ Et relinqueris sola ab hæreditate tua, quam dedi tibi,/ et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras :/ quoniam ignem succendisti in furore meo :/ usque in æternum ardebit.]\ [Hæc dicit Dominus :/ Maledictus homo qui confidit in homine,/ et ponit carnem brachium suum,/ et a Domino recedit cor ejus./ Erit enim quasi myricæ in deserto,/ et non videbit cum venerit bonum :/ sed habitabit in siccitate in deserto,/ in terra salsuginis et inhabitabili./ Benedictus vir qui confidit in Domino,/ et erit Dominus fiducia ejus./ Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas,/ quod ad humorem mittit radices suas,/ et non timebit cum venerit æstus :/ et erit folium ejus viride,/ et in tempore siccitatis non erit sollicitum,/ nec aliquando desinet facere fructum./ Pravum est cor omnium, et inscrutabile :/ quis cognoscet illud ?/ 10 Ego Dominus scrutans cor,/ et probans renes :/ qui do unicuique juxta viam suam,/ et juxta fructum adinventionum suarum./ 11 Perdix fovit quæ non peperit :/ fecit divitias, et non in judicio :/ in dimidio dierum suorum derelinquet eas,/ et in novissimo suo erit insipiens./ 12 Solium gloriæ altitudinis a principio,/ locus sanctificationis nostræ./ 13 Exspectatio Israël, Domine,/ omnes qui te derelinquunt confundentur :/ recedentes a te, in terra scribentur,/ quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum./ 14 Sana me, Domine, et sanabor :/ salvum me fac, et salvus ero :/ quoniam laus mea tu es./ 15 Ecce ipsi dicunt ad me :/ Ubi est verbum Domini ? veniat :/ 16 et ego non sum turbatus, te pastorem sequens :/ et diem hominis non desideravi, tu scis :/ quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit./ 17 Non sis tu mihi formidini :/ spes mea tu in die afflictionis./ 18 Confundantur qui me persequuntur,/ et non confundar ego :/ paveant illi,/ et non paveam ego :/ induc super eos diem afflictionis,/ et duplici contritione contere eos.]\ 19 Hæc dicit Dominus ad me : Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem : 20 et dices ad eos : [Audite verbum Domini,/ reges Juda, et omnis Juda,/ cunctique habitatores Jerusalem,/ qui ingredimini per portas istas./ 21 Hæc dicit Dominus :/ Custodite animas vestras,/ et nolite portare pondera in die sabbati,/ nec inferatis per portas Jerusalem :/ 22 et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati,/ et omne opus non facietis :/ sanctificate diem sabbati,/ sicut præcepi patribus vestris./ 23 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam :/ sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me,/ et ne acciperent disciplinam./ 24 Et erit : si audieritis me, dicit Dominus,/ ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati :/ et si sanctificaveritis diem sabbati,/ ne faciatis in eo omne opus :/ 25 ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes,/ sedentes super solium David,/ et ascendentes in curribus et equis,/ ipsi et principes eorum,/ viri Juda, et habitatores Jerusalem :/ et habitabitur civitas hæc in sempiternum./ 26 Et venient de civitatibus Juda,/ et de circuitu Jerusalem,/ et de terra Benjamin,/ et de campestribus, et de montuosis, et ab austro,/ portantes holocaustum, et victimam,/ et sacrificium, et thus,/ et inferent oblationem in domum Domini./ 27 Si autem non audieritis me/ ut sanctificetis diem sabbati,/ et ne portetis onus,/ et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati,/ succendam ignem in portis ejus,/ et devorabit domos Jerusalem,/ et non extinguetur.]
Copyright information for VulgCT