Jeremiah 18

Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [Numquid sicut figulus iste,/ non potero vobis facere, domus Israël ? ait Dominus :/ ecce sicut lutum in manu figuli,/ sic vos in manu mea, domus Israël./ Repente loquar adversum gentem et adversus regnum,/ ut eradicem, et destruam, et disperdam illud :/ si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo/ quod locutus sum adversus eam,/ agam et ego pœnitentiam super malo/ quod cogitavi ut facerem ei./ Et subito loquar de gente et de regno,/ ut ædificem et plantem illud./ 10 Si fecerit malum in oculis meis,/ ut non audiat vocem meam,/ pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei./ 11 Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens :/ Hæc dicit Dominus :/ Ecce ego fingo contra vos malum,/ et cogito contra vos cogitationem :/ revertatur unusquisque a via sua mala,/ et dirigite vias vestras et studia vestra./ 12 Qui dixerunt : Desperavimus :/ post cogitationes enim nostras ibimus,/ et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus./ 13 Ideo hæc dicit Dominus :/ Interrogate gentes :/ Quis audivit talia horribilia,/ quæ fecit nimis virgo Israël ?/ 14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani ?/ aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes ?/ 15 Quia oblitus est mei populus meus,/ frustra libantes,/ et impingentes in viis suis,/ in semitis sæculi,/ ut ambularent per eas in itinere non trito,/ 16 ut fieret terra eorum in desolationem,/ et in sibilum sempiternum :/ omnis qui præterierit per eam obstupescet,/ et movebit caput suum./ 17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico :/ dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.]\ 18 Et dixerunt : [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes :/ non enim peribit lex a sacerdote,/ neque consilium a sapiente,/ nec sermo a propheta :/ venite, et percutiamus eum lingua,/ et non attendamus ad universos sermones ejus.] 19 [Attende, Domine, ad me,/ et audi vocem adversariorum meorum./ 20 Numquid redditur pro bono malum,/ quia foderunt foveam animæ meæ ?/ Recordare quod steterim in conspectu tuo/ ut loquerer pro eis bonum,/ et averterem indignationem tuam ab eis./ 21 Propterea da filios eorum in famem,/ et deduc eos in manus gladii :/ fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ :/ et viri earum interficiantur morte :/ juvenes eorum confodiantur gladio in prælio :/ 22 audiatur clamor de domibus eorum :/ adduces enim super eos latronem repente,/ quia foderunt foveam ut caperent me,/ et laqueos absconderunt pedibus meis./ 23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum/ adversum me in mortem :/ ne propitieris iniquitati eorum,/ et peccatum eorum a facie tua non deleatur :/ fiant corruentes in conspectu tuo ;/ in tempore furoris tui abutere eis.]
Copyright information for VulgCT