Jeremiah 2

1Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 2[Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens :/ Hæc dicit Dominus :/ Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam,/ et caritatem desponsationis tuæ,/ quando secuta es me in deserto,/ in terra quæ non seminatur./ 3Sanctus Israël Domino,/ primitiæ frugum ejus :/ omnes qui devorant eum delinquunt :/ mala venient super eos,/ dicit Dominus./ 4Audite verbum Domini, domus Jacob,/ et omnes cognationes domus Israël./ 5Hæc dicit Dominus :/ Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis,/ quia elongaverunt a me,/ et ambulaverunt post vanitatem,/ et vani facti sunt ?/ 6Et non dixerunt : Ubi est Dominus/ qui ascendere nos fecit de terra Ægypti ;/ qui traduxit nos per desertum,/ per terram inhabitabilem et inviam,/ per terram sitis, et imaginem mortis,/ per terram in qua non ambulavit vir,/ neque habitavit homo ?/ 7Et induxi vos in terram Carmeli,/ ut comederetis fructum ejus et optima illius :/ et ingressi contaminastis terram meam,/ et hæreditatem meam posuistis in abominationem./ 8Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ?/ et tenentes legem nescierunt me,/ et pastores prævaricati sunt in me,/ et prophetæ prophetaverunt in Baal,/ et idola secuti sunt./ 9Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus,/ et cum filiis vestris disceptabo./ 10Transite ad insulas Cethim, et videte :/ et in Cedar mittite, et considerate vehementer :/ et videte si factum est hujuscemodi :/ 11si mutavit gens deos suos,/ et certe ipsi non sunt dii :/ populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum./ 12Obstupescite, cæli, super hoc,/ et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus./ 13Duo enim mala fecit populus meus :/ me dereliquerunt fontem aquæ vivæ,/ et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas,/ quia continere non valent aquas./ 14Numquid servus est Israël, aut vernaculus ?/ quare ergo factus est in prædam ?/ 15Super eum rugierunt leones,/ et dederunt vocem suam :/ posuerunt terram ejus in solitudinem./ Civitates ejus exustæ sunt,/ et non est qui habitet in eis./ 16Filii quoque Mempheos et Taphnes/ constupraverunt te usque ad verticem./ 17Numquid non istud factum est tibi,/ quia dereliquisti Dominum Deum tuum/ eo tempore quo ducebat te per viam ?/ 18Et nunc quid tibi vis in via Ægypti,/ ut bibas aquam turbidam ?/ et quid tibi cum via Assyriorum,/ ut bibas aquam fluminis ?/ 19Arguet te malitia tua,/ et aversio tua increpabit te./ Scito et vide quia malum et amarum est/ reliquisse te Dominum Deum tuum,/ et non esse timorem mei apud te,/ dicit Dominus Deus exercituum./ 20A sæculo confregisti jugum meum :/ rupisti vincula mea,/ et dixisti : Non serviam./ In omni enim colle sublimi,/ et sub omni ligno frondoso,/ tu prosternebaris meretrix./ 21Ego autem plantavi te vineam electam,/ omne semen verum :/ quomodo ergo conversa es mihi in pravum,/ vinea aliena ?/ 22Si laveris te nitro,/ et multiplicaveris tibi herbam borith,/ maculata es in iniquitate tua coram me,/ dicit Dominus Deus./ 23Quomodo dicis : Non sum polluta ;/ post Baalim non ambulavi ?/ Vide vias tuas in convalle ;/ scito quid feceris :/ cursor levis explicans vias suas./ 24Onager assuetus in solitudine,/ in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui :/ nullus avertet eam :/ omnes qui quærunt eam non deficient :/ in menstruis ejus invenient eam./ 25Prohibe pedem tuum a nuditate,/ et guttur tuum a siti./ Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam :/ adamavi quippe alienos,/ et post eos ambulabo.]\ 26[Quomodo confunditur fur quando deprehenditur,/ sic confusi sunt domus Israël,/ ipsi et reges eorum,/ principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,/ 27dicentes ligno : Pater meus es tu :/ et lapidi : Tu me genuisti./ Verterunt ad me tergum et non faciem,/ et in tempore afflictionis suæ dicent :/ Surge, et libera nos./ 28Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ?/ surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ :/ secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda./ 29Quid vultis mecum judicio contendere ?/ omnes dereliquistis me, dicit Dominus./ 30Frustra percussi filios vestros :/ disciplinam non receperunt./ Devoravit gladius vester prophetas vestros :/ quasi leo vastator 31generatio vestra./ Videte verbum Domini :/ numquid solitudo factus sum Israëli,/ aut terra serotina ?/ quare ergo dixit populus meus : Recessimus ;/ non veniemus ultra ad te ?/ 32Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui,/ aut sponsa fasciæ pectoralis suæ ?/ populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris./ 33Quid niteris bonam ostendere viam tuam/ ad quærendam dilectionem,/ quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,/ 34et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ?/ non in fossis inveni eos,/ sed in omnibus quæ supra memoravi./ 35Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum,/ et propterea avertatur furor tuus a me./ Ecce ego judicio contendam tecum,/ eo quod dixeris : Non peccavi./ 36Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas !/ et ab Ægypto confunderis,/ sicut confusa es ab Assur./ 37Nam et ab ista egredieris,/ et manus tuæ erunt super caput tuum :/ quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam,/ et nihil habebis prosperum in ea.]
Copyright information for VulgCT