Jeremiah 22

1Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, 2et dices : [Audi verbum Domini, rex Juda,/ qui sedes super solium David :/ tu et servi tui, et populus tuus,/ qui ingredimini per portas istas./ 3Hæc dicit Dominus :/ Facite judicium et justitiam,/ et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :/ et advenam, et pupillum, et viduam/ nolite contristare, neque opprimatis inique,/ et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto./ 4Si enim facientes feceritis verbum istud,/ ingredientur per portas domus hujus/ reges sedentes de genere David super thronum ejus,/ et ascendentes currus et equos,/ ipsi, et servi, et populus eorum./ 5Quod si non audieritis verba hæc :/ in memetipso juravi, dicit Dominus,/ quia in solitudinem erit domus hæc./ 6Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda :/ Galaad, tu mihi caput Libani,/ si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !/ 7Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus :/ et succident electas cedros tuas,/ et præcipitabunt in ignem./ 8Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,/ et dicet unusquisque proximo suo :/ Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?/ 9Et respondebunt :/ Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,/ et adoraverint deos alienos, et servierint eis./ 10Nolite flere mortuum,/ neque lugeatis super eum fletu :/ plangite eum qui egreditur,/ quia non revertetur ultra,/ nec videbit terram nativitatis suæ./ 11Quia hæc dicit Dominus ad Sellum,/ filium Josiæ, regem Juda,/ qui regnavit pro Josia patre suo,/ qui egressus est de loco isto :/ Non revertetur huc amplius,/ 12sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,/ et terram istam non videbit amplius./ 13Væ qui ædificat domum suam in injustitia,/ et cœnacula sua non in judicio :/ amicum suum opprimet frustra,/ et mercedem ejus non reddet ei :/ 14qui dicit : Ædificabo mihi domum latam,/ et cœnacula spatiosa :/ qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,/ pingitque sinopide./ 15Numquid regnabis quoniam confers te cedro ?/ pater tuus numquid non comedit et bibit,/ et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?/ 16Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum :/ numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus./ 17Tui vero oculi et cor ad avaritiam,/ et ad sanguinem innocentem fundendum,/ et ad calumniam, et ad cursum mali operis./ 18Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim,/ filium Josiæ, regem Juda :/ Non plangent eum : Væ frater ! et væ soror !/ non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !/ 19Sepultura asini sepelietur,/ putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]\ 20[Ascende Libanum, et clama,/ et in Basan da vocem tuam :/ et clama ad transeuntes,/ quia contriti sunt omnes amatores tui./ 21Locutus sum ad te in abundantia tua,/ et dixisti : Non audiam :/ hæc est via tua ab adolescentia tua,/ quia non audisti vocem meam./ 22Omnes pastores tuos pascet ventus,/ et amatores tui in captivitatem ibunt :/ et tunc confunderis,/ et erubesces ab omni malitia tua./ 23Quæ sedes in Libano,/ et nidificas in cedris,/ quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,/ quasi dolores parturientis ?/ 24Vivo ego, dicit Dominus,/ quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda/ annulus in manu dextera mea,/ inde evellam eum,/ 25et dabo te in manu quærentium animam tuam,/ et in manu quorum tu formidas faciem,/ et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,/ et in manu Chaldæorum :/ 26et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te,/ in terram alienam, in qua nati non estis,/ ibique moriemini./ 27Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,/ non revertentur./ 28Numquid vas fictile atque contritum/ vir iste Jechonias ?/ numquid vas absque omni voluptate ?/ quare abjecti sunt ipse et semen ejus,/ et projecti in terram quam ignoraverunt ?/ 29Terra, terra, terra, audi sermonem Domini./ 30Hæc dicit Dominus :/ Scribe virum istum sterilem,/ virum qui in diebus suis non prosperabitur :/ nec enim erit de semine ejus vir/ qui sedeat super solium David,/ et potestatem habeat ultra in Juda.]
Copyright information for VulgCT