Jeremiah 23

[Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant/ gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus./ Ideo hæc dicit Dominus Deus Israël/ ad pastores qui pascunt populum meum :/ Vos dispersistis gregem meum,/ et ejecistis eos, et non visitastis eos :/ ecce ego visitabo super vos/ malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus./ Et ego congregabo reliquias gregis mei/ de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc :/ et convertam eos ad rura sua,/ et crescent et multiplicabuntur./ Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos :/ non formidabunt ultra, et non pavebunt,/ et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.]\ [Ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et suscitabo David germen justum :/ et regnabit rex, et sapiens erit,/ et faciet judicium et justitiam in terra./ In diebus illis salvabitur Juda,/ et Israël habitabit confidenter :/ et hoc est nomen quod vocabunt eum :/ Dominus justus noster./ Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et non dicent ultra : Vivit Dominus,/ qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,/ sed : Vivit Dominus,/ qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis,/ et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc,/ et habitabunt in terra sua.]\ Ad prophetas : [Contritum est cor meum in medio mei ;/ contremuerunt omnia ossa mea :/ factus sum quasi vir ebrius,/ et quasi homo madidus a vino,/ a facie Domini,/ et a facie verborum sanctorum ejus./ 10 Quia adulteris repleta est terra,/ quia a facie maledictionis luxit terra,/ arefacta sunt arva deserti :/ factus est cursus eorum malus,/ et fortitudo eorum dissimilis./ 11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt,/ et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus./ 12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris :/ impellentur enim, et corruent in ea :/ afferam enim super eos mala,/ annum visitationis eorum, ait Dominus./ 13 Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem :/ prophetabant in Baal,/ et decipiebant populum meum Israël./ 14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium,/ et iter mendacii :/ et confortaverunt manus pessimorum,/ ut non converteretur unusquisque a malitia sua :/ facti sunt mihi omnes ut Sodoma,/ et habitatores ejus quasi Gomorrha./ 15 Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas :/ Ecce ego cibabo eos absinthio,/ et potabo eos felle :/ a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio/ super omnem terram./ 16 Hæc dicit Dominus exercituum :/ Nolite audire verba prophetarum/ qui prophetant vobis, et decipiunt vos :/ visionem cordis sui loquuntur,/ non de ore Domini./ 17 Dicunt his qui blasphemant me :/ Locutus est Dominus : Pax erit vobis :/ et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt :/ Non veniet super vos malum./ 18 Quis enim affuit in consilio Domini,/ et vidit, et audivit sermonem ejus ?/ quis consideravit verbum illius, et audivit ?/ 19 Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur,/ et tempestas erumpens super caput impiorum veniet./ 20 Non revertetur furor Domini,/ usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui :/ in novissimis diebus intelligetis consilium ejus./ 21 Non mittebam prophetas,/ et ipsi currebant :/ non loquebar ad eos,/ et ipsi prophetabant./ 22 Si stetissent in consilio meo,/ et nota fecissent verba mea populo meo,/ avertissem utique eos a via sua mala,/ et a cogitationibus suis pessimis./ 23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus,/ et non Deus de longe ?/ 24 Si occultabitur vir in absconditis,/ et ego non videbo eum ? dicit Dominus./ Numquid non cælum et terram ego impleo ? dicit Dominus./ 25 Audivi quæ dixerunt prophetæ/ prophetantes in nomine meo mendacium,/ atque dicentes : Somniavi, somniavi./ 26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium,/ et prophetantium seductiones cordis sui ?/ 27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei,/ propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum,/ sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?/ 28 Propheta qui habet somnium,/ narret somnium :/ et qui habet sermonem meum,/ loquatur sermonem meum vere./ Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus./ 29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus,/ et quasi malleus conterens petram ?/ 30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus,/ qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo./ 31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus,/ qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus./ 32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus,/ qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum/ in mendacio suo et in miraculis suis,/ cum ego non misissem eos, nec mandassem eis :/ qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus./ 33 Si igitur interrogaverit te populus iste,/ vel propheta, aut sacerdos, dicens :/ Quod est onus Domini ?/ dices ad eos : Vos estis onus :/ projiciam quippe vos, dicit Dominus./ 34 Et propheta, et sacerdos, et populus/ qui dicit : Onus Domini :/ visitabo super virum illum et super domum ejus./ 35 Hæc dicetis unusquisque ad proximum,/ et ad fratrem suum :/ Quid respondit Dominus ?/ et quid locutus est Dominus ?/ 36 Et onus Domini ultra non memorabitur :/ quia onus erit unicuique sermo suus,/ et pervertistis verba Dei viventis,/ Domini exercituum, Dei nostri./ 37 Hæc dices ad prophetam :/ Quid respondit tibi Dominus ?/ et quid locutus est Dominus ?/ 38 Si autem onus Domini dixeritis,/ propter hoc hæc dicit Dominus :/ Quia dixistis sermonem istum : Onus Domini,/ et misi ad vos dicens : Nolite dicere : Onus Domini :/ 39 propterea ecce ego tollam vos portans,/ et derelinquam vos,/ et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris,/ a facie mea :/ 40 et dabo vos in opprobrium sempiternum,/ et in ignominiam æternam,/ quæ numquam oblivione delebitur.]
Copyright information for VulgCT