Jeremiah 30

1Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : 2Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. 3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam : 5[Quoniam hæc dicit Dominus :/ Vocem terroris audivimus :/ formido, et non est pax./ 6Interrogate, et videte si generat masculus :/ quare ergo vidi omnis viri manum/ super lumbum suum, quasi parturientis,/ et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?/ 7Væ ! quia magna dies illa,/ nec est similis ejus :/ tempusque tribulationis est Jacob,/ et ex ipso salvabitur./ 8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :/ conteram jugum ejus de collo tuo,/ et vincula ejus dirumpam,/ et non dominabuntur ei amplius alieni :/ 9sed servient Domino Deo suo,/ et David regi suo,/ quem suscitabo eis./ 10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,/ neque paveas, Israël :/ quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,/ et semen tuum de terra captivitatis eorum :/ et revertetur Jacob, et quiescet,/ et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :/ 11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te./ Faciam enim consummationem in cunctis gentibus/ in quibus dispersi te :/ te autem non faciam in consummationem :/ sed castigabo te in judicio,/ ut non videaris tibi innoxius./ 12Quia hæc dicit Dominus :/ Insanabilis fractura tua ;/ pessima plaga tua :/ 13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :/ curationum utilitas non est tibi./ 14Omnes amatores tui obliti sunt tui,/ teque non quærent :/ plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :/ propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua./ 15Quid clamas super contritione tua ?/ insanabilis est dolor tuus :/ propter multitudinem iniquitatis tuæ,/ et propter dura peccata tua,/ feci hæc tibi./ 16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,/ et universi hostes tui in captivitatem ducentur :/ et qui te vastant vastabuntur,/ cunctosque prædatores tuos dabo in prædam./ 17Obducam enim cicatricem tibi,/ et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus./ Quia ejectam vocaverunt te, Sion :/ hæc est, quæ non habebat requirentem./ 18Hæc dicit Dominus :/ Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,/ et tectis ejus miserebor :/ et ædificabitur civitas in excelso suo,/ et templum juxta ordinem suum fundabitur :/ 19et egredietur de eis laus,/ voxque ludentium./ Et multiplicabo eos, et non minuentur :/ et glorificabo eos, et non attenuabuntur./ 20Et erunt filii ejus sicut a principio,/ et cœtus ejus coram me permanebit,/ et visitabo adversum omnes qui tribulant eum./ 21Et erit dux ejus ex eo,/ et princeps de medio ejus producetur :/ et applicabo eum, et accedet ad me./ Quis enim iste est qui applicet cor suum/ ut appropinquet mihi ? ait Dominus :/ 22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum./ 23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :/ in capite impiorum conquiescet./ 24Non avertet iram indignationis Dominus,/ donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :/ in novissimo dierum intelligetis ea.]
Copyright information for VulgCT