Jeremiah 31

[In tempore illo, dicit Dominus,/ ero Deus universis cognationibus Israël,/ et ipsi erunt mihi in populum./ Hæc dicit Dominus :/ Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio :/ vadet ad requiem suam Israël./ Longe Dominus apparuit mihi./ Et in caritate perpetua dilexi te :/ ideo attraxi te, miserans./ Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël :/ adhuc ornaberis tympanis tuis,/ et egredieris in choro ludentium./ Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ :/ plantabunt plantantes,/ et donec tempus veniat, non vindemiabunt./ Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim :/ Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum./ Quia hæc dicit Dominus :/ Exsultate in lætitia, Jacob,/ et hinnite contra caput gentium :/ personate, et canite, et dicite :/ Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël./ Ecce ego adducam eos de terra aquilonis,/ et congregabo eos ab extremis terræ :/ inter quos erunt cæcus et claudus,/ prægnans et pariens simul,/ cœtus magnus revertentium huc./ In fletu venient,/ et in misericordia reducam eos :/ et adducam eos per torrentes aquarum in via recta,/ et non impingent in ea,/ quia factus sum Israëli pater,/ et Ephraim primogenitus meus est./ 10 Audite verbum Domini, gentes,/ et annuntiate in insulis quæ procul sunt,/ et dicite : Qui dispersit Israël congregabit eum,/ et custodiet eum sicut pastor gregem suum./ 11 Redemit enim Dominus Jacob,/ et liberavit eum de manu potentioris./ 12 Et venient, et laudabunt in monte Sion :/ et confluent ad bona Domini,/ super frumento, et vino, et oleo,/ et fœtu pecorum et armentorum :/ eritque anima eorum quasi hortus irriguus,/ et ultra non esurient./ 13 Tunc lætabitur virgo in choro,/ juvenes et senes simul :/ et convertam luctum eorum in gaudium,/ et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo./ 14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine,/ et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus./ 15 Hæc dicit Dominus :/ Vox in excelso audita est lamentationis :/ luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,/ et nolentis consolari super eis,/ quia non sunt./ 16 Hæc dicit Dominus :/ Quiescat vox tua a ploratu,/ et oculi tui a lacrimis,/ quia est merces operi tuo, ait Dominus,/ et revertentur de terra inimici :/ 17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus,/ et revertentur filii ad terminos suos./ 18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem :/ Castigasti me, et eruditus sum,/ quasi juvenculus indomitus :/ converte me, et convertar,/ quia tu Dominus Deus meus./ 19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam :/ et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum./ Confusus sum, et erubui,/ quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ./ 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim,/ si puer delicatus !/ quia ex quo locutus sum de eo,/ adhuc recordabor ejus./ Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum :/ miserans miserebor ejus, ait Dominus./ 21 Statue tibi speculam ;/ pone tibi amaritudines ;/ dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti :/ revertere, virgo Israël,/ revertere ad civitates tuas istas./ 22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ?/ quia creavit Dominus novum super terram :/ femina circumdabit virum./ 23 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Adhuc dicent verbum istud/ in terra Juda et in urbibus ejus,/ cum convertero captivitatem eorum :/ Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus :/ 24 et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul,/ agricolæ et minantes greges./ 25 Quia inebriavi animam lassam,/ et omnem animam esurientem saturavi./ 26 Ideo quasi de somno suscitatus sum :/ et vidi, et somnus meus dulcis mihi./ 27 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et seminabo domum Israël et domum Juda/ semine hominum et semine jumentorum./ 28 Et sicut vigilavi super eos/ ut evellerem, et demolirer, et dissiparem,/ et disperderem, et affligerem,/ sic vigilabo super eos/ ut ædificem et plantem, ait Dominus./ 29 In diebus illis non dicent ultra :/ Patres comederunt uvam acerbam,/ et dentes filiorum obstupuerunt./ 30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur :/ omnis homo qui comederit uvam acerbam,/ obstupescent dentes ejus./ 31 Ecce dies venient, dicit Dominus,/ et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum,/ 32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum/ in die qua apprehendi manum eorum/ ut educerem eos de terra Ægypti,/ pactum quod irritum fecerunt :/ et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus./ 33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël/ post dies illos, dicit Dominus :/ dabo legem meam in visceribus eorum,/ et in corde eorum scribam eam,/ et ero eis in Deum,/ et ipsi erunt mihi in populum :/ 34 et non docebit ultra vir proximum suum/ et vir fratrem suum,/ dicens : Cognosce Dominum :/ omnes enim cognoscent me,/ a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus :/ quia propitiabor iniquitati eorum,/ et peccati eorum non memorabor amplius./ 35 Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei,/ ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis :/ qui turbat mare, et sonant fluctus ejus :/ Dominus exercituum nomen illi :/ 36 Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus,/ tunc et semen Israël deficiet,/ ut non sit gens coram me cunctis diebus./ 37 Hæc dicit Dominus :/ Si mensurari potuerint cæli sursum,/ et investigari fundamenta terræ deorsum,/ et ego abjiciam universum semen Israël,/ propter omnia quæ fecerunt, dicit Dominus./ 38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et ædificabitur civitas Domino,/ a turre Hananeel usque ad portam anguli./ 39 Et exibit ultra norma mensuræ/ in conspectu ejus super collem Gareb,/ et circuibit Goatha,/ 40 et omnem vallem cadaverum, et cineris,/ et universam regionem mortis/ usque ad torrentem Cedron,/ et usque ad angulum portæ equorum orientalis,/ Sanctum Domini :/ non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.]
Copyright information for VulgCT