Jeremiah 4

[Si reverteris, Israël, ait Dominus,/ ad me convertere :/ si abstuleris offendicula tua a facie mea,/ non commoveberis./ Et jurabis : Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia :/ et benedicent eum gentes,/ ipsumque laudabunt./ Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem :/ Novate vobis novale,/ et nolite serere super spinas./ Circumcidimini Domino,/ et auferte præputia cordium vestrorum,/ viri Juda, et habitatores Jerusalem :/ ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea,/ et succendatur, et non sit qui extinguat,/ propter malitiam cogitationum vestrarum.]\ [Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite :/ loquimini, et canite tuba in terra,/ clamate fortiter, et dicite :/ Congregamini, et ingrediamur civitates munitas./ Levate signum in Sion ;/ confortamini, nolite stare :/ quia malum ego adduco ab aquilone,/ et contritionem magnam./ Ascendit leo de cubili suo,/ et prædo gentium se levavit :/ egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem :/ civitates tuæ vastabuntur,/ remanentes absque habitatore./ Super hoc accingite vos ciliciis ;/ plangite, et ululate :/ quia non est aversa ira furoris Domini a nobis./ Et erit in die illa, dicit Dominus :/ peribit cor regis, et cor principum,/ et obstupescent sacerdotes,/ et prophetæ consternabuntur.] 10 Et dixi : [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,/ ergone decepisti populum istum et Jerusalem,/ dicens : Pax erit vobis :/ et ecce pervenit gladius usque ad animam ?] 11 [In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem :/ Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei,/ non ad ventilandum et ad purgandum./ 12 Spiritus plenus ex his veniet mihi,/ et nunc ego loquar judicia mea cum eis./ 13 Ecce quasi nubes ascendet,/ et quasi tempestas currus ejus :/ velociores aquilis equi illius./ Væ nobis, quoniam vastati sumus./ 14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias :/ usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ?/ 15 Vox enim annuntiantis a Dan,/ et notum facientis idolum de monte Ephraim./ 16 Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalem/ custodes venire de terra longinqua,/ et dare super civitates Juda vocem suam :/ 17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro,/ quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus./ 18 Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi :/ ista malitia tua, quia amara,/ quia tetigit cor tuum./ 19 Ventrem meum, ventrem meum doleo ;/ sensus cordis mei turbati sunt in me./ Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea,/ clamorem prælii./ 20 Contritio super contritionem vocata est,/ et vastata est omnis terra :/ repente vastata sunt tabernacula mea ;/ subito pelles meæ./ 21 Usquequo videbo fugientem ;/ audiam vocem buccinæ ?/ 22 Quia stultus populus meus me non cognovit :/ filii insipientes sunt et vecordes :/ sapientes sunt ut faciant mala,/ bene autem facere nescierunt./ 23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ;/ et cælos, et non erat lux in eis./ 24 Vidi montes, et ecce movebantur :/ et omnes colles conturbati sunt./ 25 Intuitus sum, et non erat homo :/ et omne volatile cæli recessit./ 26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus,/ et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini,/ et a facie iræ furoris ejus./ 27 Hæc enim dicit Dominus :/ Deserta erit omnis terra,/ sed tamen consummationem non faciam./ 28 Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper,/ eo quod locutus sum./ Cogitavi, et non pœnituit me,/ nec aversus sum ab eo./ 29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas :/ ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes :/ universæ urbes derelictæ sunt,/ et non habitat in eis homo./ 30 Tu autem vastata, quid facies ?/ cum vestieris te coccino,/ cum ornata fueris monili aureo,/ et pinxeris stibio oculos tuos,/ frustra componeris :/ contempserunt te amatores tui ;/ animam tuam quærent./ 31 Vocem enim quasi parturientis audivi,/ angustias ut puerperæ :/ vox filiæ Sion intermorientis,/ expandentisque manus suas :/ Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !]
Copyright information for VulgCT