Jeremiah 45

Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch : Dixisti : Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. Hæc dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos ædificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc : et tu quæris tibi grandia ? noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris.
Copyright information for VulgCT