Jeremiah 47

Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam. [Hæc dicit Dominus :/ Ecce aquæ ascendunt ab aquilone,/ et erunt quasi torrens inundans,/ et operient terram et plenitudinem ejus,/ urbem et habitatores ejus./ Clamabunt homines,/ et ululabunt omnes habitatores terræ,/ a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus,/ a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius./ Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,/ pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim,/ et dissipabitur Tyrus et Sidon/ cum omnibus reliquis auxiliis suis :/ depopulatus est enim Dominus Palæstinos,/ reliquias insulæ Cappadociæ./ Venit calvitium super Gazam ;/ conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum :/ usquequo concideris ?/ O mucro Domini, usquequo non quiesces ?/ ingredere in vaginam tuam,/ refrigerare, et sile./ Quomodo quiescet,/ cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem,/ et adversus maritimas ejus regiones,/ ibique condixerit illi ?]
Copyright information for VulgCT