Jeremiah 49

1Ad filios Ammon. [Hæc dicit Dominus :/ Numquid non filii sunt Israël,/ aut hæres non est ei ?/ cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad,/ et populus ejus in urbibus ejus habitavit ?/ 2Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii,/ et erit in tumultum dissipata,/ filiæque ejus igni succendentur,/ et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus./ 3Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai ;/ clamate, filiæ Rabbath :/ accingite vos ciliciis,/ plangite et circuite per sepes,/ quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,/ sacerdotes ejus et principes ejus simul./ 4Quid gloriaris in vallibus ?/ defluxit vallis tua, filia delicata,/ quæ confidebas in thesauris tuis,/ et dicebas : Quis veniet ad me ?/ 5Ecce ego inducam super te terrorem,/ ait Dominus Deus exercituum,/ ab omnibus qui sunt in circuitu tuo :/ et dispergemini singuli a conspectu vestro,/ nec erit qui congreget fugientes./ 6Et post hæc reverti faciam/ captivos filiorum Ammon, ait Dominus.]\ 7Ad Idumæam. [Hæc dicit Dominus exercituum :/ Numquid non ultra est sapientia in Theman ?/ periit consilium a filiis ;/ inutilis facta est sapientia eorum./ 8Fugite, et terga vertite ;/ descendite in voraginem, habitatores Dedan :/ quoniam perditionem Esau adduxi super eum,/ tempus visitationis ejus./ 9Si vindemiatores venissent super te,/ non reliquissent racemum :/ si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi./ 10Ego vero discooperui Esau :/ revelavi abscondita ejus,/ et celari non poterit :/ vastatum est semen ejus,/ et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit./ 11Relinque pupillos tuos : ego faciam eos vivere :/ et viduæ tuæ in me sperabunt./ 12Quia hæc dicit Dominus :/ Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem,/ bibentes bibent :/ et tu, quasi innocens relinqueris ?/ non eris innocens, sed bibens bibes./ 13Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus,/ quod in solitudinem, et in opprobrium,/ et in desertum, et in maledictionem erit Bosra,/ et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas./ 14Auditum audivi a Domino,/ et legatus ad gentes missus est :/ Congregamini, et venite contra eam,/ et consurgamus in prælium./ 15Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,/ contemptibilem inter homines./ 16Arrogantia tua decepit te,/ et superbia cordis tui,/ qui habitas in cavernis petræ,/ et apprehendere niteris altitudinem collis :/ cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,/ inde detraham te, dicit Dominus./ 17Et erit Idumæa deserta :/ omnis qui transibit per eam stupebit,/ et sibilabit super omnes plagas ejus./ 18Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha,/ et vicinæ ejus, ait Dominus :/ non habitabit ibi vir,/ et non incolet eam filius hominis./ 19Ecce quasi leo ascendet/ de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,/ quia subito currere faciam eum ad illam./ Et quis erit electus, quem præponam ei ?/ quis enim similis mei ?/ et quis sustinebit me ?/ et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?/ 20Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom,/ et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman :/ si non dejecerint eos parvuli gregis,/ nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum./ 21A voce ruinæ eorum commota est terra ;/ clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus./ 22Ecce quasi aquila ascendet,/ et avolabit, et expandet alas suas super Bosran :/ et erit cor fortium Idumææ in die illa/ quasi cor mulieris parturientis.]\ 23Ad Damascum. [Confusa est Emath et Arphad,/ quia auditum pessimum audierunt :/ turbati sunt in mari ;/ præ sollicitudine quiescere non potuit./ 24Dissoluta est Damascus,/ versa est in fugam :/ tremor apprehendit eam,/ angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem./ 25Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem,/ urbem lætitiæ ?/ 26Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus,/ et omnes viri prælii conticescent in die illa,/ ait Dominus exercituum./ 27Et succendam ignem in muro Damasci,/ et devorabit mœnia Benadad.]\ 28Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. [Hæc dicit Dominus :/ Surgite, et ascendite ad Cedar,/ et vastate filios orientis./ 29Tabernacula eorum, et greges eorum capient :/ pelles eorum, et omnia vasa eorum,/ et camelos eorum tollent sibi,/ et vocabunt super eos formidinem in circuitu./ 30Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete,/ qui habitatis Asor, ait Dominus :/ iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium,/ et cogitavit adversum vos cogitationes./ 31Consurgite, et ascendite ad gentem quietam,/ et habitantem confidenter, ait Dominus :/ non ostia, nec vectes eis : soli habitant./ 32Et erunt cameli eorum in direptionem,/ et multitudo jumentorum in prædam :/ et dispergam eos in omnem ventum,/ qui sunt attonsi in comam,/ et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus./ 33Et erit Asor in habitaculum draconum,/ deserta usque in æternum :/ non manebit ibi vir,/ nec incolet eam filius hominis.]\ 34Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens : 35[Hæc dicit Dominus exercituum :/ Ecce ego confringam arcum Ælam,/ et summam fortitudinem eorum :/ 36et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli,/ et ventilabo eos in omnes ventos istos,/ et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam./ 37Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis,/ et in conspectu quærentium animam eorum :/ et adducam super eos malum,/ iram furoris mei, dicit Dominus,/ et mittam post eos gladium donec consumam eos./ 38Et ponam solium meum in Ælam,/ et perdam inde reges et principes, ait Dominus./ 39In novissimis autem diebus/ reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.]
Copyright information for VulgCT