Jeremiah 5

[Circuite vias Jerusalem,/ et aspicite, et considerate,/ et quærite in plateis ejus,/ an inveniatis virum facientem judicium,/ et quærentem fidem :/ et propitius ero ei./ Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint,/ et hoc falso jurabunt./ Domine, oculi tui respiciunt fidem :/ percussisti eos, et non doluerunt ;/ attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam :/ induraverunt facies suas supra petram,/ et noluerunt reverti./ Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti,/ ignorantes viam Domini,/ judicium Dei sui./ Ibo igitur ad optimates, et loquar eis :/ ipsi enim cognoverunt viam Domini,/ judicium Dei sui :/ et ecce magis hi simul confregerunt jugum ;/ ruperunt vincula./ Idcirco percussit eos leo de silva ;/ lupus ad vesperam vastavit eos :/ pardus vigilans super civitates eorum :/ omnis qui egressus fuerit ex eis capietur :/ quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ;/ confortatæ sunt aversiones eorum./ Super quo propitius tibi esse potero ?/ filii tui dereliquerunt me,/ et jurant in his qui non sunt dii./ Saturavi eos, et mœchati sunt,/ et in domo meretricis luxuriabantur./ Equi amatores et emissarii facti sunt :/ unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat./ Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,/ et in gente tali non ulciscetur anima mea ?/ 10 Ascendite muros ejus, et dissipate :/ consummationem autem nolite facere :/ auferte propagines ejus,/ quia non sunt Domini./ 11 Prævaricatione enim prævaricata est in me/ domus Israël, et domus Juda, ait Dominus./ 12 Negaverunt Dominum, et dixerunt :/ Non est ipse : neque veniet super nos malum :/ gladium et famem non videbimus./ 13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti,/ et responsum non fuit in eis :/ hæc ergo evenient illis./ 14 Hæc dicit Dominus Deus exercituum :/ Quia locuti estis verbum istud,/ ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem,/ et populum istum in ligna,/ et vorabit eos./ 15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo,/ domus Israël, ait Dominus :/ gentem robustam,/ gentem antiquam,/ gentem cujus ignorabis linguam,/ nec intelliges quid loquatur./ 16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ;/ universi fortes./ 17 Et comedet segetes tuas et panem tuum ;/ devorabit filios tuos et filias tuas ;/ comedet gregem tuum et armenta tua ;/ comedet vineam tuam et ficum tuam :/ et conteret urbes munitas tuas,/ in quibus tu habes fiduciam, gladio./ 18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus,/ non faciam vos in consummationem./ 19 Quod si dixeritis :/ Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ?/ dices ad eos :/ Sicut dereliquistis me,/ et servistis deo alieno in terra vestra,/ sic servietis alienis in terra non vestra./ 20 Annuntiate hoc domui Jacob,/ et auditum facite in Juda, dicentes :/ 21 Audi, popule stulte, qui non habes cor :/ qui habentes oculos, non videtis ;/ et aures, et non auditis./ 22 Me ergo non timebitis, ait Dominus,/ et a facie mea non dolebitis ?/ qui posui arenam terminum mari,/ præceptum sempiternum quod non præteribit :/ et commovebuntur, et non poterunt ;/ et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud./ 23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans :/ recesserunt, et abierunt./ 24 Et non dixerunt in corde suo :/ Metuamus Dominum Deum nostrum,/ qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo,/ plenitudinem annuæ messis custodientem nobis./ 25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc,/ et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :/ 26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes,/ laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros./ 27 Sicut decipula plena avibus,/ sic domus eorum plenæ dolo :/ ideo magnificati sunt et ditati./ 28 Incrassati sunt et impinguati,/ et præterierunt sermones meos pessime./ Causam viduæ non judicaverunt,/ causam pupilli non direxerunt,/ et judicium pauperum non judicaverunt./ 29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,/ aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?/ 30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra :/ 31 prophetæ prophetabant mendacium,/ et sacerdotes applaudebant manibus suis,/ et populus meus dilexit talia./ Quid igitur fiet in novissimo ejus ?]
Copyright information for VulgCT