Jeremiah 50

Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ. [Annuntiate in gentibus, et auditum facite :/ levate signum, prædicate, et nolite celare :/ dicite : Capta est Babylon,/ confusus est Bel, victus est Merodach,/ confusa sunt sculptilia ejus,/ superata sunt idola eorum./ Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone,/ quæ ponet terram ejus in solitudinem,/ et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus :/ et moti sunt, et abierunt./ In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus,/ venient filii Israël ipsi et filii Juda simul :/ ambulantes et flentes properabunt,/ et Dominum Deum suum quærent :/ in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum :/ venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno,/ quod nulla oblivione delebitur./ Grex perditus factus est populus meus :/ pastores eorum seduxerunt eos,/ feceruntque vagari in montibus :/ de monte in collem transierunt ;/ obliti sunt cubilis sui./ Omnes qui invenerunt comederunt eos,/ et hostes eorum dixerunt : Non peccavimus :/ pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ,/ et exspectationi patrum eorum Domino./ Recedite de medio Babylonis,/ et de terra Chaldæorum egredimini,/ et estote quasi hædi ante gregem./ Quoniam ecce ego suscito,/ et adducam in Babylonem/ congregationem gentium magnarum de terra aquilonis,/ et præparabuntur adversus eam, et inde capietur :/ sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris :/ non revertetur vacua./ 10 Et erit Chaldæa in prædam :/ omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus./ 11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini,/ diripientes hæreditatem meam :/ quoniam effusi estis sicut vituli super herbam,/ et mugistis sicut tauri :/ 12 confusa est mater vestra nimis,/ et adæquata pulveri, quæ genuit vos :/ ecce novissima erit in gentibus,/ deserta, invia, et arens./ 13 Ab ira Domini non habitabitur,/ sed redigetur tota in solitudinem :/ omnis qui transibit per Babylonem stupebit,/ et sibilabit super universis plagis ejus./ 14 Præparamini contra Babylonem per circuitum,/ omnes qui tenditis arcum :/ debellate eam, non parcatis jaculis,/ quia Domino peccavit./ 15 Clamate adversus eam,/ ubique dedit manum :/ ceciderunt fundamenta ejus,/ destructi sunt muri ejus,/ quoniam ultio Domini est :/ ultionem accipite de ea :/ sicut fecit, facite ei./ 16 Disperdite satorem de Babylone,/ et tenentem falcem in tempore messis :/ a facie gladii columbæ/ unusquisque ad populum suum convertetur,/ et singuli ad terram suam fugient./ 17 Grex dispersus Israël :/ leones ejecerunt eum./ Primus comedit eum rex Assur :/ iste novissimus exossavit eum/ Nabuchodonosor rex Babylonis./ 18 Propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus,/ sicut visitavi regem Assur :/ 19 et reducam Israël ad habitaculum suum :/ et pascetur Carmelum et Basan,/ et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus./ 20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus,/ quæretur iniquitas Israël, et non erit,/ et peccatum Juda, et non invenietur :/ quoniam propitius ero eis quos reliquero./ 21 Super terram dominantium ascende,/ et super habitatores ejus visita :/ dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus,/ et fac juxta omnia quæ præcepi tibi./ 22 Vox belli in terra, et contritio magna./ 23 Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ ?/ quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus ?/ 24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon,/ et nesciebas :/ inventa es et apprehensa,/ quoniam Dominum provocasti./ 25 Aperuit Dominus thesaurum suum,/ et protulit vasa iræ suæ,/ quoniam opus est Domino Deo exercituum,/ in terra Chaldæorum./ 26 Venite ad eam ab extremis finibus ;/ aperite ut exeant qui conculcent eam :/ tollite de via lapides, et redigite in acervos :/ et interficite eam, nec sit quidquam reliquum./ 27 Dissipate universos fortes ejus :/ descendant in occisionem :/ væ eis, quia venit dies eorum,/ tempus visitationis eorum !/ 28 Vox fugientium,/ et eorum qui evaserunt de terra Babylonis,/ ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri,/ ultionem templi ejus./ 29 Annuntiate in Babylonem plurimis,/ omnibus qui tendunt arcum :/ consistite adversus eam per gyrum,/ et nullus evadat :/ reddite ei secundum opus suum :/ juxta omnia quæ fecit, facite illi,/ quia contra Dominum erecta est,/ adversum Sanctum Israël./ 30 Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus,/ et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa,/ ait Dominus./ 31 Ecce ego ad te, superbe !/ dicit Dominus Deus exercituum :/ quia venit dies tuus,/ tempus visitationis tuæ./ 32 Et cadet superbus, et corruet,/ et non erit qui suscitet eum :/ et succendam ignem in urbibus ejus,/ et devorabit omnia in circuitu ejus./ 33 Hæc dicit Dominus exercituum :/ Calumniam sustinent filii Israël,/ et filii Juda simul :/ omnes qui ceperunt eos, tenent :/ nolunt dimittere eos./ 34 Redemptor eorum fortis,/ Dominus exercituum nomen ejus :/ judicio defendet causam eorum,/ ut exterreat terram,/ et commoveat habitatores Babylonis./ 35 Gladius ad Chaldæos, ait Dominus,/ et ad habitatores Babylonis,/ et ad principes, et ad sapientes ejus./ 36 Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt :/ gladius ad fortes illius, qui timebunt./ 37 Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus,/ et ad omne vulgus quod est in medio ejus :/ et erunt quasi mulieres :/ gladius ad thesauros ejus, qui diripientur./ 38 Siccitas super aquas ejus erit, et arescent,/ quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur./ 39 Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis,/ et habitabunt in ea struthiones :/ et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum,/ nec exstruetur usque ad generationem et generationem./ 40 Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham,/ et vicinas ejus, ait Dominus,/ non habitabit ibi vir,/ et non incolet eam filius hominis./ 41 Ecce populus venit ab aquilone,/ et gens magna, et reges multi/ consurgent a finibus terræ./ 42 Arcum et scutum apprehendent :/ crudeles sunt, et immisericordes :/ vox eorum quasi mare sonabit,/ et super equos ascendent,/ sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon./ 43 Audivit rex Babylonis famam eorum,/ et dissolutæ sunt manus ejus :/ angustia apprehendit eum,/ dolor quasi parturientem./ 44 Ecce quasi leo ascendet,/ de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,/ quia subito currere faciam eum ad illam./ Et quis erit electus, quem præponam ei ?/ quis est enim similis mei ?/ et quis sustinebit me ?/ et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?/ 45 Propterea audite consilium Domini/ quod mente concepit adversum Babylonem,/ et cogitationes ejus/ quas cogitavit super terram Chaldæorum :/ nisi detraxerint eos parvuli gregum,/ nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum./ 46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra,/ et clamor inter gentes auditus est.]
Copyright information for VulgCT