Jeremiah 7

Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic : [Audite verbum Domini, omnis Juda,/ qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum./ Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Bonas facite vias vestras, et studia vestra,/ et habitabo vobiscum in loco isto./ Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes :/ Templum Domini, templum Domini, templum Domini est !/ Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ;/ si feceritis judicium inter virum et proximum ejus ;/ advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam,/ nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc,/ et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis :/ habitabo vobiscum in loco isto,/ in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum./ Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii,/ qui non proderunt vobis :/ furari, occidere, adulterari,/ jurare mendaciter, libare Baalim,/ et ire post deos alienos quos ignoratis :/ 10 et venistis, et stetistis coram me/ in domo hac, in qua invocatum est nomen meum,/ et dixistis : Liberati sumus,/ eo quod fecerimus omnes abominationes istas./ 11 Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista,/ in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?/ Ego, ego sum : ego vidi, dicit Dominus./ 12 Ite ad locum meum in Silo,/ ubi habitavit nomen meum a principio,/ et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël./ 13 Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus,/ et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis :/ et vocavi vos, et non respondistis :/ 14 faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum,/ et in qua vos habetis fiduciam,/ et loco quem dedi vobis et patribus vestris,/ sicut feci Silo :/ 15 et projiciam vos a facie mea/ sicut projeci omnes fratres vestros,/ universum semen Ephraim./ 16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc,/ nec assumas pro eis laudem et orationem :/ et non obsistas mihi,/ quia non exaudiam te./ 17 Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda,/ et in plateis Jerusalem ?/ 18 Filii colligunt ligna,/ et patres succendunt ignem,/ et mulieres conspergunt adipem,/ ut faciant placentas reginæ cæli,/ et libent diis alienis,/ et me ad iracundiam provocent./ 19 Numquid me ad iracundiam provocant ?/ dicit Dominus ;/ nonne semetipsos in confusionem vultus sui ?/ 20 Ideo hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum,/ super viros, et super jumenta,/ et super lignum regionis, et super fruges terræ :/ et succendetur, et non extinguetur./ 21 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Holocautomata vestra addite victimis vestris,/ et comedite carnes :/ 22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis,/ in die qua eduxi eos de terra Ægypti,/ de verbo holocautomatum et victimarum :/ 23 sed hoc verbum præcepi eis, dicens :/ Audite vocem meam,/ et ero vobis Deus,/ et vos eritis mihi populus :/ et ambulate in omni via quam mandavi vobis,/ ut bene sit vobis./ 24 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam :/ sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali :/ factique sunt retrorsum, et non in ante,/ 25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti/ usque ad diem hanc./ Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem,/ consurgens diluculo, et mittens :/ 26 et non audierunt me,/ nec inclinaverunt aurem suam :/ sed induraverunt cervicem suam,/ et pejus operati sunt quam patres eorum.] 27 Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi. 28 Et dices ad eos : [Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui,/ nec recepit disciplinam ;/ periit fides,/ et ablata est de ore eorum./ 29 Tonde capillum tuum, et projice,/ et sume in directum planctum :/ quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ;/ 30 quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus./ Posuerunt offendicula sua in domo/ in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam :/ 31 et ædificaverunt excelsa Topheth,/ quæ est in valle filii Ennom,/ ut incenderent filios suos et filias suas igni,/ quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo./ 32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus,/ et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom,/ sed vallis interfectionis :/ et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus./ 33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et bestiis terræ,/ et non erit qui abigat./ 34 Et quiescere faciam de urbibus Juda,/ et de plateis Jerusalem,/ vocem gaudii et vocem lætitiæ,/ vocem sponsi et vocem sponsæ :/ in desolationem enim erit terra.]
Copyright information for VulgCT