Jeremiah 8

[In illo tempore, ait Dominus,/ ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,/ et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,/ et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,/ de sepulchris suis :/ et expandent ea ad solem, et lunam,/ et omnem militiam cæli,/ quæ dilexerunt, et quibus servierunt,/ et post quæ ambulaverunt,/ et quæ quæsierunt, et adoraverunt./ Non colligentur, et non sepelientur :/ in sterquilinium super faciem terræ erunt./ Et eligent magis mortem quam vitam,/ omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,/ in universis locis quæ derelicta sunt,/ ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]\ Et dices ad eos : [Hæc dicit Dominus :/ Numquid qui cadit non resurget ?/ et qui aversus est non revertetur ?/ Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem/ aversione contentiosa ?/ Apprehenderunt mendacium,/ et noluerunt reverti./ Attendi, et auscultavi :/ nemo quod bonum est loquitur ;/ nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo,/ dicens : Quid feci ?/ Omnes conversi sunt ad cursum suum,/ quasi equus impetu vadens ad prælium./ Milvus in cælo cognovit tempus suum :/ turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :/ populus autem meus non cognovit judicium Domini./ Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,/ et lex Domini nobiscum est ?/ vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !/ Confusi sunt sapientes ;/ perterriti et capti sunt :/ verbum enim Domini projecerunt,/ et sapientia nulla est in eis./ 10 Propterea dabo mulieres eorum exteris,/ agros eorum hæredibus,/ quia a minimo usque ad maximum/ omnes avaritiam sequuntur :/ a propheta usque ad sacerdotem/ cuncti faciunt mendacium./ 11 Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,/ dicentes : Pax, pax !/ cum non esset pax./ 12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :/ quinimmo confusione non sunt confusi,/ et erubescere nescierunt./ Idcirco cadent inter corruentes :/ in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus./ 13 Congregans congregabo eos, ait Dominus./ Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea :/ folium defluxit,/ et dedi eis quæ prætergressa sunt./ 14 Quare sedemus ?/ convenite, et ingrediamur civitatem munitam,/ et sileamus ibi :/ quia Dominus Deus noster silere nos fecit,/ et potum dedit nobis aquam fellis :/ peccavimus enim Domino./ 15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum :/ tempus medelæ, et ecce formido./ 16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;/ a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :/ et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;/ urbem et habitatores ejus./ 17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,/ quibus non est incantatio :/ et mordebunt vos, ait Dominus./ 18 Dolor meus super dolorem,/ in me cor meum mœrens./ 19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua :/ Numquid Dominus non est in Sion ?/ aut rex ejus non est in ea ?/ Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,/ et in vanitatibus alienis ?/ 20 Transiit messis, finita est æstas,/ et nos salvati non sumus./ 21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus :/ stupor obtinuit me./ 22 Numquid resina non est in Galaad ?/ aut medicus non est ibi ?/ quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?]
Copyright information for VulgCT