Job 10

1[Tædet animam meam vitæ meæ ;/ dimittam adversum me eloquium meum :/ loquar in amaritudine animæ meæ./ 2Dicam Deo : Noli me condemnare ;/ indica mihi cur me ita judices./ 3Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,/ et opprimas me opus manuum tuarum,/ et consilium impiorum adjuves ?/ 4Numquid oculi carnei tibi sunt ?/ aut sicut videt homo, et tu videbis ?/ 5Numquid sicut dies hominis dies tui,/ et anni tui sicut humana sunt tempora,/ 6ut quæras iniquitatem meam,/ et peccatum meum scruteris,/ 7et scias quia nihil impium fecerim,/ cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?/ 8Manus tuæ fecerunt me,/ et plasmaverunt me totum in circuitu :/ et sic repente præcipitas me ?/ 9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,/ et in pulverem reduces me./ 10Nonne sicut lac mulsisti me,/ et sicut caseum me coagulasti ?/ 11Pelle et carnibus vestisti me ;/ ossibus et nervis compegisti me./ 12Vitam et misericordiam tribuisti mihi,/ et visitatio tua custodivit spiritum meum./ 13Licet hæc celes in corde tuo,/ tamen scio quia universorum memineris./ 14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,/ cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?/ 15Et si impius fuero, væ mihi est ;/ et si justus, non levabo caput,/ saturatus afflictione et miseria./ 16Et propter superbiam quasi leænam capies me,/ reversusque mirabiliter me crucias./ 17Instauras testes tuos contra me,/ et multiplicas iram tuam adversum me,/ et pœnæ militant in me./ 18Quare de vulva eduxisti me ?/ qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret./ 19Fuissem quasi non essem,/ de utero translatus ad tumulum./ 20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?/ dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,/ 21antequam vadam, et non revertar,/ ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :/ 22terram miseriæ et tenebrarum,/ ubi umbra mortis et nullus ordo,/ sed sempiternus horror inhabitat.]
Copyright information for VulgCT