Job 11

1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2[Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?/ aut vir verbosus justificabitur ?/ 3Tibi soli tacebunt homines ?/ et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?/ 4Dixisti enim : Purus est sermo meus,/ et mundus sum in conspectu tuo./ 5Atque utinam Deus loqueretur tecum,/ et aperiret labia sua tibi,/ 6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ,/ et quod multiplex esset lex ejus :/ et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo/ quam meretur iniquitas tua !/ 7Forsitan vestigia Dei comprehendes,/ et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?/ 8Excelsior cælo est, et quid facies ?/ profundior inferno, et unde cognosces ?/ 9Longior terra mensura ejus,/ et latior mari./ 10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,/ quis contradicet ei ?/ 11Ipse enim novit hominum vanitatem ;/ et videns iniquitatem, nonne considerat ?/ 12Vir vanus in superbiam erigitur,/ et tamquam pullum onagri se liberum natum putat./ 13Tu autem firmasti cor tuum,/ et expandisti ad eum manus tuas./ 14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te,/ et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,/ 15tunc levare poteris faciem tuam absque macula ;/ et eris stabilis, et non timebis./ 16Miseriæ quoque oblivisceris,/ et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis./ 17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ;/ et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer./ 18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe :/ et defossus securus dormies./ 19Requiesces, et non erit qui te exterreat ;/ et deprecabuntur faciem tuam plurimi./ 20Oculi autem impiorum deficient,/ et effugium peribit ab eis :/ et spes illorum abominatio animæ.]
Copyright information for VulgCT