Job 12

Respondens autem Job, dixit : [Ergo vos estis soli homines,/ et vobiscum morietur sapientia ?/ Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ;/ quis enim hæc quæ nostis ignorat ?/ Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,/ invocabit Deum, et exaudiet eum :/ deridetur enim justi simplicitas./ Lampas contempta apud cogitationes divitum/ parata ad tempus statutum./ Abundant tabernacula prædonum,/ et audacter provocant Deum,/ cum ipse dederit omnia in manus eorum./ Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;/ et volatilia cæli, et indicabunt tibi./ Loquere terræ, et respondebit tibi,/ et narrabunt pisces maris./ Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?/ 10 In cujus manu anima omnis viventis,/ et spiritus universæ carnis hominis./ 11 Nonne auris verba dijudicat ?/ et fauces comedentis, saporem ?/ 12 In antiquis est sapientia,/ et in multo tempore prudentia./ 13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;/ ipse habet consilium et intelligentiam./ 14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet ;/ si incluserit hominem, nullus est qui aperiat./ 15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ;/ et si emiserit eas, subvertent terram./ 16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia ;/ ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur./ 17 Adducit consiliarios in stultum finem,/ et judices in stuporem./ 18 Balteum regum dissolvit,/ et præcingit fune renes eorum./ 19 Ducit sacerdotes inglorios,/ et optimates supplantat :/ 20 commutans labium veracium,/ et doctrinam senum auferens./ 21 Effundit despectionem super principes,/ eos qui oppressi fuerant relevans./ 22 Qui revelat profunda de tenebris,/ et producit in lucem umbram mortis./ 23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas,/ et subversas in integrum restituit./ 24 Qui immutat cor principum populi terræ,/ et decipit eos ut frustra incedant per invium :/ 25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,/ et errare eos faciet quasi ebrios.]
Copyright information for VulgCT