Job 13

1[Ecce omnia hæc vidit oculus meus,/ et audivit auris mea, et intellexi singula./ 2Secundum scientiam vestram et ego novi :/ nec inferior vestri sum./ 3Sed tamen ad Omnipotentem loquar,/ et disputare cum Deo cupio :/ 4prius vos ostendens fabricatores mendacii,/ et cultores perversorum dogmatum./ 5Atque utinam taceretis,/ ut putaremini esse sapientes./ 6Audite ergo correptionem meam,/ et judicium labiorum meorum attendite./ 7Numquid Deus indiget vestro mendacio,/ ut pro illo loquamini dolos ?/ 8numquid faciem ejus accipitis,/ et pro Deo judicare nitimini ?/ 9aut placebit ei quem celare nihil potest ?/ aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?/ 10Ipse vos arguet,/ quoniam in abscondito faciem ejus accipitis./ 11Statim ut se commoverit, turbabit vos,/ et terror ejus irruet super vos./ 12Memoria vestra comparabitur cineri,/ et redigentur in lutum cervices vestræ./ 13Tacete paulisper, ut loquar/ quodcumque mihi mens suggesserit./ 14Quare lacero carnes meas dentibus meis,/ et animam meam porto in manibus meis ?/ 15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo :/ verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam./ 16Et ipse erit salvator meus :/ non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita./ 17Audite sermonem meum,/ et ænigmata percipite auribus vestris./ 18Si fuero judicatus,/ scio quod justus inveniar./ 19Quis est qui judicetur mecum ?/ veniat : quare tacens consumor ?/ 20Duo tantum ne facias mihi,/ et tunc a facie tua non abscondar :/ 21manum tuam longe fac a me,/ et formido tua non me terreat./ 22Voca me, et ego respondebo tibi :/ aut certe loquar, et tu responde mihi./ 23Quantas habeo iniquitates et peccata ?/ scelera mea et delicta ostende mihi./ 24Cur faciem tuam abscondis,/ et arbitraris me inimicum tuum ?/ 25Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,/ et stipulam siccam persequeris :/ 26scribis enim contra me amaritudines,/ et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ./ 27Posuisti in nervo pedem meum,/ et observasti omnes semitas meas,/ et vestigia pedum meorum considerasti :/ 28qui quasi putredo consumendus sum,/ et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.]
Copyright information for VulgCT