Job 14

1[Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,/ repletur multis miseriis./ 2Qui quasi flos egreditur et conteritur,/ et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet./ 3Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,/ et adducere eum tecum in judicium ?/ 4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ?/ nonne tu qui solus es ?/ 5Breves dies hominis sunt :/ numerus mensium ejus apud te est :/ constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt./ 6Recede paululum ab eo, ut quiescat,/ donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus./ 7Lignum habet spem :/ si præcisum fuerit, rursum virescit,/ et rami ejus pullulant./ 8Si senuerit in terra radix ejus,/ et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,/ 9ad odorem aquæ germinabit,/ et faciet comam, quasi cum primum plantatum est./ 10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,/ atque consumptus, ubi, quæso, est ?/ 11Quomodo si recedant aquæ de mari,/ et fluvius vacuefactus arescat :/ 12sic homo, cum dormierit, non resurget :/ donec atteratur cælum, non evigilabit,/ nec consurget de somno suo./ 13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,/ et abscondas me donec pertranseat furor tuus,/ et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?/ 14Putasne mortuus homo rursum vivat ?/ cunctis diebus quibus nunc milito, expecto/ donec veniat immutatio mea./ 15Vocabis me, et ego respondebo tibi :/ operi manuum tuarum porriges dexteram./ 16Tu quidem gressus meos dinumerasti :/ sed parce peccatis meis./ 17Signasti quasi in sacculo delicta mea,/ sed curasti iniquitatem meam./ 18Mons cadens defluit,/ et saxum transfertur de loco suo :/ 19lapides excavant aquæ,/ et alluvione paulatim terra consumitur :/ et hominem ergo similiter perdes./ 20Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret :/ immutabis faciem ejus, et emittes eum./ 21Sive nobiles fuerint filii ejus,/ sive ignobiles, non intelliget./ 22Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit,/ et anima illius super semetipso lugebit.]
Copyright information for VulgCT