Job 15

1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,/ et implebit ardore stomachum suum ?/ 3Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,/ et loqueris quod tibi non expedit./ 4Quantum in te est, evacuasti timorem,/ et tulisti preces coram Deo./ 5Docuit enim iniquitas tua os tuum,/ et imitaris linguam blasphemantium./ 6Condemnabit te os tuum, et non ego :/ et labia tua respondebunt tibi./ 7Numquid primus homo tu natus es,/ et ante colles formatus ?/ 8numquid consilium Dei audisti,/ et inferior te erit ejus sapientia ?/ 9Quid nosti quod ignoremus ?/ quid intelligis quod nesciamus ?/ 10Et senes et antiqui sunt in nobis,/ multo vetustiores quam patres tui./ 11Numquid grande est ut consoletur te Deus ?/ sed verba tua prava hoc prohibent./ 12Quid te elevat cor tuum,/ et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?/ 13Quid tumet contra Deum spiritus tuus,/ ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?/ 14Quid est homo ut immaculatus sit,/ et ut justus appareat natus de muliere ?/ 15Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,/ et cæli non sunt mundi in conspectu ejus./ 16Quanto magis abominabilis et inutilis homo,/ qui bibit quasi aquam iniquitatem ?/ 17Ostendam tibi : audi me :/ quod vidi, narrabo tibi./ 18Sapientes confitentur,/ et non abscondunt patres suos :/ 19quibus solis data est terra,/ et non transivit alienus per eos./ 20Cunctis diebus suis impius superbit,/ et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus./ 21Sonitus terroris semper in auribus illius :/ et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur./ 22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,/ circumspectans undique gladium./ 23Cum se moverit ad quærendum panem,/ novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies./ 24Terrebit eum tribulatio,/ et angustia vallabit eum,/ sicut regem qui præparatur ad prælium./ 25Tetendit enim adversus Deum manum suam,/ et contra Omnipotentem roboratus est./ 26Cucurrit adversus eum erecto collo,/ et pingui cervice armatus est./ 27Operuit faciem ejus crassitudo,/ et de lateribus ejus arvina dependet./ 28Habitavit in civitatibus desolatis,/ et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ./ 29Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,/ nec mittet in terra radicem suam./ 30Non recedet de tenebris :/ ramos ejus arefaciet flamma,/ et auferetur spiritu oris sui./ 31Non credet, frustra errore deceptus,/ quod aliquo pretio redimendus sit./ 32Antequam dies ejus impleantur peribit,/ et manus ejus arescent./ 33Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus,/ et quasi oliva projiciens florem suum./ 34Congregatio enim hypocritæ sterilis,/ et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt./ 35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,/ et uterus ejus præparat dolos.]
Copyright information for VulgCT