Job 16

1Respondens autem Job, dixit : 2[Audivi frequenter talia :/ consolatores onerosi omnes vos estis./ 3Numquid habebunt finem verba ventosa ?/ aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?/ 4Poteram et ego similia vestri loqui,/ atque utinam esset anima vestra pro anima mea :/ 5consolarer et ego vos sermonibus,/ et moverem caput meum super vos ;/ 6roborarem vos ore meo,/ et moverem labia mea, quasi parcens vobis./ 7Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,/ et si tacuero, non recedet a me./ 8Nunc autem oppressit me dolor meus,/ et in nihilum redacti sunt omnes artus mei./ 9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,/ et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi./ 10Collegit furorem suum in me,/ et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :/ hostis meus terribilibus oculis me intuitus est./ 11Aperuerunt super me ora sua,/ et exprobrantes percusserunt maxillam meam :/ satiati sunt pœnis meis./ 12Conclusit me Deus apud iniquum,/ et manibus impiorum me tradidit./ 13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :/ tenuit cervicem meam, confregit me,/ et posuit me sibi quasi in signum./ 14Circumdedit me lanceis suis ;/ convulneravit lumbos meos :/ non pepercit, et effudit in terra viscera mea./ 15Concidit me vulnere super vulnus :/ irruit in me quasi gigas./ 16Saccum consui super cutem meam,/ et operui cinere carnem meam./ 17Facies mea intumuit a fletu,/ et palpebræ meæ caligaverunt./ 18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,/ cum haberem mundas ad Deum preces./ 19Terra, ne operias sanguinem meum,/ neque inveniat in te locum latendi clamor meus :/ 20ecce enim in cælo testis meus,/ et conscius meus in excelsis./ 21Verbosi amici mei :/ ad Deum stillat oculus meus :/ 22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,/ quomodo judicatur filius hominis cum collega suo./ 23Ecce enim breves anni transeunt,/ et semitam per quam non revertar ambulo.]
Copyright information for VulgCT