Job 17

[Spiritus meus attenuabitur ;/ dies mei breviabuntur :/ et solum mihi superest sepulchrum./ Non peccavi,/ et in amaritudinibus moratur oculus meus./ Libera me, Domine, et pone me juxta te,/ et cujusvis manus pugnet contra me./ Cor eorum longe fecisti a disciplina :/ propterea non exaltabuntur./ Prædam pollicetur sociis,/ et oculi filiorum ejus deficient./ Posuit me quasi in proverbium vulgi,/ et exemplum sum coram eis./ Caligavit ab indignatione oculus meus,/ et membra mea quasi in nihilum redacta sunt./ Stupebunt justi super hoc,/ et innocens contra hypocritam suscitabitur./ Et tenebit justus viam suam,/ et mundis manibus addet fortitudinem./ 10 Igitur omnes vos convertimini, et venite,/ et non inveniam in vobis ullum sapientem./ 11 Dies mei transierunt ;/ cogitationes meæ dissipatæ sunt,/ torquentes cor meum./ 12 Noctem verterunt in diem,/ et rursum post tenebras spero lucem./ 13 Si sustinuero, infernus domus mea est,/ et in tenebris stravi lectulum meum./ 14 Putredini dixi : Pater meus es ;/ Mater mea, et soror mea, vermibus./ 15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea ?/ et patientiam meam quis considerat ?/ 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea :/ putasne saltem ibi erit requies mihi ?]
Copyright information for VulgCT