Job 18

Respondens autem Baldad Suhites, dixit : [Usque ad quem finem verba jactabitis ?/ intelligite prius, et sic loquamur./ Quare reputati sumus ut jumenta,/ et sorduimus coram vobis ?/ Qui perdis animam tuam in furore tuo,/ numquid propter te derelinquetur terra,/ et transferentur rupes de loco suo ?/ Nonne lux impii extinguetur,/ nec splendebit flamma ignis ejus ?/ Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,/ et lucerna quæ super eum est extinguetur./ Arctabuntur gressus virtutis ejus,/ et præcipitabit eum consilium suum./ Immisit enim in rete pedes suos,/ et in maculis ejus ambulat./ Tenebitur planta illius laqueo,/ et exardescet contra eum sitis./ 10 Abscondita est in terra pedica ejus,/ et decipula illius super semitam./ 11 Undique terrebunt eum formidines,/ et involvent pedes ejus./ 12 Attenuetur fame robur ejus,/ et inedia invadat costas illius./ 13 Devoret pulchritudinem cutis ejus ;/ consumat brachia illius primogenita mors./ 14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus,/ et calcet super eum, quasi rex, interitus./ 15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est ;/ aspergatur in tabernaculo ejus sulphur./ 16 Deorsum radices ejus siccentur :/ sursum autem atteratur messis ejus./ 17 Memoria illius pereat de terra,/ et non celebretur nomen ejus in plateis./ 18 Expellet eum de luce in tenebras,/ et de orbe transferet eum./ 19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo,/ nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus./ 20 In die ejus stupebunt novissimi,/ et primos invadet horror./ 21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui,/ et iste locus ejus qui ignorat Deum.]
Copyright information for VulgCT