Job 19

1Respondens autem Job, dixit : 2[Usquequo affligitis animam meam,/ et atteritis me sermonibus ?/ 3En decies confunditis me,/ et non erubescitis opprimentes me./ 4Nempe etsi ignoravi,/ mecum erit ignorantia mea./ 5At vos contra me erigimini,/ et arguitis me opprobriis meis./ 6Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me,/ et flagellis suis me cinxerit./ 7Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ;/ vociferabor, et non est qui judicet./ 8Semitam meam circumsepsit, et transire non possum :/ et in calle meo tenebras posuit./ 9Spoliavit me gloria mea,/ et abstulit coronam de capite meo./ 10Destruxit me undique, et pereo :/ et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam./ 11Iratus est contra me furor ejus,/ et sic me habuit quasi hostem suum./ 12Simul venerunt latrones ejus,/ et fecerunt sibi viam per me,/ et obsederunt in gyro tabernaculum meum./ 13Fratres meos longe fecit a me,/ et noti mei quasi alieni recesserunt a me./ 14Dereliquerunt me propinqui mei,/ et qui me noverant obliti sunt mei./ 15Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me,/ et quasi peregrinus fui in oculis eorum./ 16Servum meum vocavi, et non respondit :/ ore proprio deprecabar illum./ 17Halitum meum exhorruit uxor mea,/ et orabam filios uteri mei./ 18Stulti quoque despiciebant me :/ et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi./ 19Abominati sunt me quondam consiliarii mei,/ et quem maxime diligebam, aversatus est me./ 20Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,/ et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos./ 21Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,/ quia manus Domini tetigit me./ 22Quare persequimini me sicut Deus,/ et carnibus meis saturamini ?/ 23Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?/ quis mihi det ut exarentur in libro/ 24stylo ferreo et plumbi lamina,/ vel celte sculpantur in silice ?/ 25Scio enim quod redemptor meus vivit,/ et in novissimo die de terra surrecturus sum :/ 26et rursum circumdabor pelle mea,/ et in carne mea videbo Deum meum :/ 27quem visurus sum ego ipse,/ et oculi mei conspecturi sunt, et non alius :/ reposita est hæc spes mea in sinu meo./ 28Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum,/ et radicem verbi inveniamus contra eum ?/ 29Fugite ergo a facie gladii,/ quoniam ultor iniquitatum gladius est :/ et scitote esse judicium.]
Copyright information for VulgCT