Job 20

1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2[Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi,/ et mens in diversa rapitur./ 3Doctrinam qua me arguis audiam,/ et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi./ 4Hoc scio a principio,/ ex quo positus est homo super terram,/ 5quod laus impiorum brevis sit,/ et gaudium hypocritæ ad instar puncti./ 6Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus,/ et caput ejus nubes tetigerit,/ 7quasi sterquilinium in fine perdetur,/ et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?/ 8Velut somnium avolans non invenietur :/ transiet sicut visio nocturna./ 9Oculus qui eum viderat non videbit,/ neque ultra intuebitur eum locus suus./ 10Filii ejus atterentur egestate,/ et manus illius reddent ei dolorem suum./ 11Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus,/ et cum eo in pulvere dormient./ 12Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,/ abscondet illud sub lingua sua./ 13Parcet illi, et non derelinquet illud,/ et celabit in gutture suo./ 14Panis ejus in utero illius/ vertetur in fel aspidum intrinsecus./ 15Divitias quas devoravit evomet,/ et de ventre illius extrahet eas Deus./ 16Caput aspidum suget,/ et occidet eum lingua viperæ./ 17(Non videat rivulos fluminis,/ torrentes mellis et butyri.)/ 18Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :/ juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit./ 19Quoniam confringens nudavit pauperes :/ domum rapuit, et non ædificavit eam./ 20Nec est satiatus venter ejus :/ et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit./ 21Non remansit de cibo ejus,/ et propterea nihil permanebit de bonis ejus./ 22Cum satiatus fuerit, arctabitur :/ æstuabit, et omnis dolor irruet super eum./ 23Utinam impleatur venter ejus,/ ut emittat in eum iram furoris sui,/ et pluat super illum bellum suum./ 24Fugiet arma ferrea,/ et irruet in arcum æreum./ 25Eductus, et egrediens de vagina sua,/ et fulgurans in amaritudine sua :/ vadent et venient super eum horribiles./ 26Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ;/ devorabit eum ignis qui non succenditur :/ affligetur relictus in tabernaculo suo./ 27Revelabunt cæli iniquitatem ejus,/ et terra consurget adversus eum./ 28Apertum erit germen domus illius :/ detrahetur in die furoris Dei./ 29Hæc est pars hominis impii a Deo,/ et hæreditas verborum ejus a Domino.]
Copyright information for VulgCT