Job 21

Respondens autem Job, dixit : [Audite, quæso, sermones meos,/ et agite pœnitentiam./ Sustinete me, et ego loquar :/ et post mea, si videbitur, verba, ridete./ Numquid contra hominem disputatio mea est,/ ut merito non debeam contristari ?/ Attendite me et obstupescite,/ et superponite digitum ori vestro./ Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,/ et concutit carnem meam tremor./ Quare ergo impii vivunt,/ sublevati sunt, confortatique divitiis ?/ Semen eorum permanet coram eis :/ propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum./ Domus eorum securæ sunt et pacatæ,/ et non est virga Dei super illos./ 10 Bos eorum concepit, et non abortivit :/ vacca peperit, et non est privata fœtu suo./ 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,/ et infantes eorum exultant lusibus./ 12 Tenent tympanum et citharam,/ et gaudent ad sonitum organi./ 13 Ducunt in bonis dies suos,/ et in puncto ad inferna descendunt./ 14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,/ et scientiam viarum tuarum nolumus./ 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?/ et quid nobis prodest si oraverimus illum ?/ 16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,/ consilium impiorum longe sit a me./ 17 Quoties lucerna impiorum extinguetur,/ et superveniet eis inundatio,/ et dolores dividet furoris sui ?/ 18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti,/ et sicut favilla quam turbo dispergit./ 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris,/ et cum reddiderit, tunc sciet./ 20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam,/ et de furore Omnipotentis bibet./ 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,/ et si numerus mensium ejus dimidietur ?/ 22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam,/ qui excelsos judicat ?/ 23 Iste moritur robustus et sanus,/ dives et felix :/ 24 viscera ejus plena sunt adipe,/ et medullis ossa illius irrigantur :/ 25 alius vero moritur in amaritudine animæ/ absque ullis opibus :/ 26 et tamen simul in pulvere dormient,/ et vermes operient eos./ 27 Certe novi cogitationes vestras,/ et sententias contra me iniquas./ 28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ?/ et ubi tabernacula impiorum ?/ 29 Interrogate quemlibet de viatoribus,/ et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :/ 30 quia in diem perditionis servatur malus,/ et ad diem furoris ducetur./ 31 Quis arguet coram eo viam ejus ?/ et quæ fecit, quis reddet illi ?/ 32 Ipse ad sepulchra ducetur,/ et in congerie mortuorum vigilabit./ 33 Dulcis fuit glareis Cocyti,/ et post se omnem hominem trahet,/ et ante se innumerabiles./ 34 Quomodo igitur consolamini me frustra,/ cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?]
Copyright information for VulgCT