Job 22

1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2[Numquid Deo potest comparari homo,/ etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?/ 3Quid prodest Deo, si justus fueris ?/ aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?/ 4Numquid timens arguet te,/ et veniet tecum in judicium,/ 5et non propter malitiam tuam plurimam,/ et infinitas iniquitates tuas ?/ 6Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,/ et nudos spoliasti vestibus./ 7Aquam lasso non dedisti,/ et esurienti subtraxisti panem./ 8In fortitudine brachii tui possidebas terram,/ et potentissimus obtinebas eam./ 9Viduas dimisisti vacuas,/ et lacertos pupillorum comminuisti./ 10Propterea circumdatus es laqueis,/ et conturbat te formido subita./ 11Et putabas te tenebras non visurum,/ et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?/ 12an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit,/ et super stellarum verticem sublimetur ?/ 13Et dicis : Quid enim novit Deus ?/ et quasi per caliginem judicat./ 14Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat,/ et circa cardines cæli perambulat./ 15Numquid semitam sæculorum custodire cupis,/ quam calcaverunt viri iniqui,/ 16qui sublati sunt ante tempus suum,/ et fluvius subvertit fundamentum eorum ?/ 17Qui dicebant Deo : Recede a nobis :/ et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,/ 18cum ille implesset domos eorum bonis :/ quorum sententia procul sit a me./ 19Videbunt justi, et lætabuntur,/ et innocens subsannabit eos :/ 20nonne succisa est erectio eorum ?/ et reliquias eorum devoravit ignis ?/ 21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem,/ et per hæc habebis fructus optimos./ 22Suscipe ex ore illius legem,/ et pone sermones ejus in corde tuo./ 23Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis,/ et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo./ 24Dabit pro terra silicem,/ et pro silice torrentes aureos./ 25Eritque Omnipotens contra hostes tuos,/ et argentum coacervabitur tibi./ 26Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,/ et elevabis ad Deum faciem tuam./ 27Rogabis eum, et exaudiet te,/ et vota tua reddes./ 28Decernes rem, et veniet tibi,/ et in viis tuis splendebit lumen./ 29Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria,/ et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur./ 30Salvabitur innocens :/ salvabitur autem in munditia manuum suarum.]
Copyright information for VulgCT