Job 23

Respondens autem Job, ait : [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,/ et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum./ Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,/ et veniam usque ad solium ejus ?/ Ponam coram eo judicium,/ et os meum replebo increpationibus :/ ut sciam verba quæ mihi respondeat,/ et intelligam quid loquatur mihi./ Nolo multa fortitudine contendat mecum,/ nec magnitudinis suæ mole me premat./ Proponat æquitatem contra me,/ et perveniat ad victoriam judicium meum./ Si ad orientem iero, non apparet ;/ si ad occidentem, non intelligam eum./ Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;/ si me vertam ad dexteram, non videbo illum./ 10 Ipse vero scit viam meam,/ et probavit me quasi aurum quod per ignem transit./ 11 Vestigia ejus secutus est pes meus :/ viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea./ 12 A mandatis labiorum ejus non recessi,/ et in sinu meo abscondi verba oris ejus./ 13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :/ et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit./ 14 Cum expleverit in me voluntatem suam,/ et alia multa similia præsto sunt ei./ 15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum,/ et considerans eum, timore sollicitor./ 16 Deus mollivit cor meum,/ et Omnipotens conturbavit me./ 17 Non enim perii propter imminentes tenebras,/ nec faciem meam operuit caligo.]
Copyright information for VulgCT