Job 24

[Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora :/ qui autem noverunt eum,/ ignorant dies illius./ Alii terminos transtulerunt ;/ diripuerunt greges, et paverunt eos./ Asinum pupillorum abegerunt,/ et abstulerunt pro pignore bovem viduæ./ Subverterunt pauperum viam,/ et oppresserunt pariter mansuetos terræ./ Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum :/ vigilantes ad prædam, præparant panem liberis./ Agrum non suum demetunt,/ et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant./ Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,/ quibus non est operimentum in frigore :/ quos imbres montium rigant,/ et non habentes velamen, amplexantur lapides./ Vim fecerunt deprædantes pupillos,/ et vulgum pauperem spoliaverunt./ 10 Nudis et incedentibus absque vestitu,/ et esurientibus tulerunt spicas./ 11 Inter acervos eorum meridiati sunt,/ qui calcatis torcularibus sitiunt./ 12 De civitatibus fecerunt viros gemere,/ et anima vulneratorum clamavit :/ et Deus inultum abire non patitur./ 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini :/ nescierunt vias ejus,/ nec reversi sunt per semitas ejus./ 14 Mane primo consurgit homicida ;/ interficit egenum et pauperem :/ per noctem vero erit quasi fur./ 15 Oculus adulteri observat caliginem,/ dicens : Non me videbit oculus :/ et operiet vultum suum./ 16 Perfodit in tenebris domos,/ sicut in die condixerant sibi,/ et ignoraverunt lucem./ 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis :/ et sic in tenebris quasi in luce ambulant./ 18 Levis est super faciem aquæ :/ maledicta sit pars ejus in terra,/ nec ambulet per viam vinearum./ 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,/ et usque ad inferos peccatum illius./ 20 Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes :/ non sit in recordatione,/ sed conteratur quasi lignum infructuosum./ 21 Pavit enim sterilem quæ non parit,/ et viduæ bene non fecit./ 22 Detraxit fortes in fortitudine sua,/ et cum steterit, non credet vitæ suæ./ 23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ,/ et ille abutitur eo in superbiam :/ oculi autem ejus sunt in viis illius./ 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent :/ et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,/ et sicut summitates spicarum conterentur./ 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,/ et ponere ante Deum verba mea ?]
Copyright information for VulgCT