Job 25

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2[Potestas et terror apud eum est,/ qui facit concordiam in sublimibus suis./ 3Numquid est numerus militum ejus ?/ et super quem non surget lumen illius ?/ 4Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?/ aut apparere mundus natus de muliere ?/ 5Ecce luna etiam non splendet,/ et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :/ 6quanto magis homo putredo,/ et filius hominis vermis ?]
Copyright information for VulgCT