Job 26

Respondens autem Job dixit : [Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ?/ et sustentas brachium ejus qui non est fortis ?/ Cui dedisti consilium ?/ forsitan illi qui non habet sapientiam :/ et prudentiam tuam ostendisti plurimam./ Quem docere voluisti ?/ nonne eum qui fecit spiramentum ?/ Ecce gigantes gemunt sub aquis,/ et qui habitant cum eis./ Nudus est infernus coram illo,/ et nullum est operimentum perditioni./ Qui extendit aquilonem super vacuum,/ et appendit terram super nihilum./ Qui ligat aquas in nubibus suis,/ ut non erumpant pariter deorsum./ Qui tenet vultum solii sui,/ et expandit super illud nebulam suam./ 10 Terminum circumdedit aquis,/ usque dum finiantur lux et tenebræ./ 11 Columnæ cæli contremiscunt,/ et pavent ad nutum ejus./ 12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt,/ et prudentia ejus percussit superbum./ 13 Spiritus ejus ornavit cælos,/ et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus./ 14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus :/ et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus,/ quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?]
Copyright information for VulgCT