Job 27

Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,/ et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam./ Quia donec superest halitus in me,/ et spiritus Dei in naribus meis,/ non loquentur labia mea iniquitatem,/ nec lingua mea meditabitur mendacium./ Absit a me ut justos vos esse judicem :/ donec deficiam, non recedam ab innocentia mea./ Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram :/ neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea./ Sit ut impius, inimicus meus,/ et adversarius meus quasi iniquus./ Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,/ et non liberet Deus animam ejus ?/ Numquid Deus audiet clamorem ejus,/ cum venerit super eum angustia ?/ 10 aut poterit in Omnipotente delectari,/ et invocare Deum omni tempore ?/ 11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,/ nec abscondam./ 12 Ecce vos omnes nostis :/ et quid sine causa vana loquimini ?/ 13 Hæc est pars hominis impii apud Deum,/ et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient./ 14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,/ et nepotes ejus non saturabuntur pane :/ 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,/ et viduæ illius non plorabunt./ 16 Si comportaverit quasi terram argentum,/ et sicut lutum præparaverit vestimenta :/ 17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis,/ et argentum innocens dividet./ 18 Ædificavit sicut tinea domum suam,/ et sicut custos fecit umbraculum./ 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :/ aperiet oculos suos, et nihil inveniet./ 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :/ nocte opprimet eum tempestas./ 21 Tollet eum ventus urens, et auferet,/ et velut turbo rapiet eum de loco suo./ 22 Et mittet super eum, et non parcet :/ de manu ejus fugiens fugiet./ 23 Stringet super eum manus suas,/ et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]
Copyright information for VulgCT